Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quamobrem euidenter ostenditur nullo modo hoc de peccatorum intellegi posse personis, qui non solum non oderunt, sed etiam diligunt mala et in tantum deo nec mente nec carne deseruiunt, ut ante delinquant mente quam carne, et priusquam corporis expleant uoluptatem, praeueniantur mentis suae cogitationumque peccato.

Superest igitur ut uirtutem sensus ex intimo dicentis metiamur adfectu, et quid beatus apostolus dixerit bonum quidue conparatione eius pronuntiauerit malum non nuda significatione uerborum, sed eodem quo ille discutiamus intuitu, [*](2 cf. Phil. 3, 19 8 Hierem. 9, 5 9 Rom. 7, 25 15 Mt. 16, 19 ) [*](3 iheremias 0 . 4 cordis et om. βr flagitiorum eius β : fl. eos c 7 eis scripsi: eos B om. FΟβν irduis difficultatibus om. F 9 peccatori BF 10 autem lege B 11 aut] ut Kl . quemammodum B 12 hii BFOKZ1 . qui om. βr peccent corpore §r peccant corpore c seruiant K\'Zr: seruiunt BFOK\' c 16 fornicatiooes. furta om. BF falsa testimonia om. Οβν (cf. Inst. VI, 2) 21 carne] corpore βν corporis] carnis ęv 22 suae om. pc 23 uirtutum FKZ1 \'24 metiamus Kl adfectu K: aff. rell. 25 conparationi BF non] nec BFO\')

641
intellectum quoque eius secundum dignitatem pronuntiantis ae meritum perscrutemur. tunc enim sententias deo inspirante prolatas secundum propositum ac uoluntatem eius conprehendere poterimus, cum eorum a quibus promulgatae sunt statum ac meritum perpendentes non uerbo, sed experimentis parem induerimus adfectum, pro cuius qualitate sine dubio uel concipiuntur uniuersi sensus uel sententiae proferuntur.

quamobrem quid sit principaliter bonum quod apostolus non potuerit perficere. cum uellet, diligentius indagemus. multa enim nouimus bona, quae beatum apostolum omnesque illius meriti uiros et habuisse per naturam et adquisisse per gratiam negare non possumus. est enim bona castitas, laudabilis continentia, miranda prudentia, larga humanitas, circumspecta sobrietas, modesta temperantia, pia misericordia, sancta iustitia: quae omnia in apostolo Paulo eiusdemque consortibus ita plena atque perfecta fuisse non dubium est, ut uirtutum magisterio potius quam uerborum ab eis religio doceretur.