Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

horum namque redundantia istiusmodi umores propensius gigni necesse est, et quoniam concreti non possunt non egeri atque ab ipsius naturae lege propelli, sub occasione cuiuscumque pruritus atque inlusionis emergunt. escarum uero satietate subtracta consequens est illas quoque inmundas egestiones tardius generari. et ita fit, ut quemadmodum fluxus earum, ita etiam inlusio dormientes uel rarius uel subtilius inquietet, quia non tam egestio ex imaginatione quam imaginatio ex egestionis nimietate descendit.

quapropter si uolumus ab inlusionum istarum inlecebris liberari, omni uirtute nobis est enitendum, primum ut fornicationis passione deuicta iuxta beatum apostolum non regnet peccatum in nostro mortali corpore, ad oboediendum concupiscentiis eius, secundo quoque ut ipso inlecebroso corporis motu sedato penitus ac sopito [*]( 27 Rom. 6, 12 ) [*]( 1 hanc Kl uersnti BF 3 possit β medicinam OK1 5 domini β 10 propelli βν: cf. cap. 5, 2 14 quia 0 16 humores B2Οβ 17 et 0: qui βν om. BF congregati BF adque B 18 prope illi F cuiusque β 23 tam ... quam BF: tam... sed 0 solum... sed w egestiones K1 28 ut ipso quoque βν )

624
nequaquam exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato, tertio ut interiore quoque homine nostro ab illa libidinis titillatione omnimodis ac medullitus mortificato exhibeamus nos deo tamquam ex mortuis uiuentes, et ita per hunc profectum peruenientes ad perpetnam quietem corporis nostri exhibeamus etiam membra nostra arma iam non libidinis, sed iustitiae deo.

in qua nobis castimoniae puritate fundatis peccatum non dominabitur. non enim sumus sub lege, quae dum licita nuptiarum iura commendat, etiam illum cuius ministerio opus inlicitae fornicationis expletur in nostris medullis nutrit ac reseruat ardorem, sed subgratia, quae dum incorruptionem uirginitatis insinuat, etiam istum innoxium ac simplicem corporis motum et ipsius quoque liciti coitus interimit uoluptatem. atque ita cunctis inparissimae conluuionis umoribus arefactis egregii ac laudabiles eunuchi qui per Esaiam praedicantur effecti merebimur illam quae promittitur eis beatitudinem possidere: haec enim ait dominus eunuchis: qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae uolui, et tenuerint foedus meum: dabo eis in domo mea, et in muris meis locum, et nomen Melius quam filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.