Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

sed alterius meriti est qui pacem inerti felicitate consequitur, alterius qui triumphum gloriosis uirtutibus promeretur: huius enim potentia uitiorum omnium debellatrii digna miraculo est, illum, quem boni necessitas in sua tuetur ignauia, dignum magis dixerim miseratione quam laude.

secunda inpnri illius profluuii causa est, si mens spiritalibus studiis atque exercitiis uacuata nec disciplinis interioris hominis instituta quendam sibi segnitiae situm per consuetudinem continui torporis obduxerit, aut cum sordidarum cogitationum minutias non cauendo ita illam cordis sublimissimam puritatem segniter concupiscit, ut omnem perfectionis et castimoniae summam in sola credat exterioris hominis castigatione consistere. cuius erroris atque socordiae uitio consequenter eueniet, ut non solum multimoda cogitationum peruagatio inuerecunde atque procaciter secretum mentis inrumpat, sed etiam pristinarum omnium passionum intra eam semina perseuerent.

quae [*](3 uel certe B* aut certe Z2v cf. I, 12 6 etiam ipeius 0 8 adque B interematam F 10 abque F propter temperiem BF 13 inherti BF 16 boni necessitas] facnltaa boni O2 βvdignum] censendum βv (Z in marg. m. 2: ał c̃secutũ) 17 miseratione] secnritatem 0 securitate v laudem K2Z 18 proflni in causa B1F1 20 segnitiae K*Zr: signitiae K1 segnitiem BlF\'0 seguitiei B2F2c 22 snblimissam B1 signiter K1 24 credat] quadam 0 25 adque socordiae ex ad qaaeso cordiae F 28 eum p)

618
quamdin in eius adytis delitescunt, quamuis rigido corpus ieiunio castigetur, tamen nihilominus dormientem inlecebrosis phantasmatibus inquietant, quibus ante legitimi temporis cursum non iam ex naturae necessitate, sed adhuc ex fraude nequitiae obsceni eliciantur umores, qui non tam inanitate carnis quam mentis circumspectione atque uirtute, si inhiberi penitus nequeunt, saltim ad illam egestionis simplicem qualitatem auxiliante dei gratia perducuntur. ideoque in primis discursus sunt sensuum cohercendi, ne mens istis excessibus adsuefacta ad foediora incitamenta luxuriae somnians pertrahatur.