Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

GEIDiiNVS: Multi hunc apostoli locum ita intellegi debere definiunt, ut hoc eum non ex sua, sed ex peccantium persona dixisse confirment, eorum scilicet qui uolentes semet ipsos a corporalibus inlecebris et uoluptatibus abstinere obstricti uitiis pristinis et oblectatione carnalium passionum captiuati semet ipsos cohibere non possunt, dum inolita consuetudine uitiorum uelut inmiti quadam tyrannidis dominatione depressi ad libertatem pudicitiae respirare non possunt. quomodo enim.

beato apostolo, quem ad summum perfectionis totius culmen certum est peruenisse, illud poterit conuenire quod dicit: non enim quod uolo facio bonum, sed quod odi malum, hoc ago, illud etiam quod subiungit: si autem quod nolo, hoc ago, iam non ego operor illud sed quod habi tat in me peccatum, nec non etiamhoc: condelector enim legi dei secundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuum me ducent in lege peccati quod est in membris meis?

in quo igitur haec personae possunt apostoli coaptari? quid enim est boni quod ille non potuerit inplere, et e contrario quid illud est mali quod nolens et odiens tamen cogente natura inuitus admiserit ? ad quam uero peccati legem electionis uas, in quo Christus dominus loquebatur, potuit captiuus abduci? qui cum omnem inoboedientiam et omnem extollentem se aduersus deum altitudinem captiuasset, de semet ipso cum fiducia proclamabat: bonum agonem cer-taui, cursum consummaui, fidem seruaui: de cetero reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi dominus in \' illa die, iustus iudex. [*]( 10 I. c. 19 12 1. c. 20 14 1. c. 22-23 22 cf. II Cor. 18, 3 24 II Cor. 10, 5 26 II Tim. 4, 7-8 ) [*]( 4 et BFO: ac βν 5 passionum carnalium OfJr 6 solita BF 9 apoatulo Bl ll odii BlFO 12 subiunxit O corr. 14 condilector Kl 15 lege B1 17 deducentem F 18 quod BFO: quae βν cf. XXIII, 13, 4 19 apostolicae fiv 20 potuit B quod 0 24 aduersum 0 25 dominum FO 26 pro- clamat F 28 corona iustitiae BF (non 01 . )

636