Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Nam cum apostolus Paulus inaestimabilem abyssum puritatis resistentibus cogitationum aestibus penetrari ab homine non posse cognoscens diu uelut per profunda iactatus ante dixisset: non enim quod uolo facio bonum, sed quod odi malum, hoc ago, et rursum: si autem quod nolo, hoc facio, iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum, et: condelector legi dei secundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuum me ducentem in lege peocati quae est in membris meis, omnino uel sua uel naturae ipsius fragilitate perspecta, tam inmensae altitudinis uastitate conterritus, ad tutissimum portum diuini confugit auxilii, et quasi de nauigii sui oneribus mortalitatis oppressi naturali infirmitate desperans ab eo cui inpossibile nihil est naufragiorum remedia deprecatur, cum quodam miserabili uociferans heiulatu: infelix ego homo: quis me liberabit de corpore mortis huius? statimque absolutionem, quam desperauit de inbecillitate naturae, de dei benignitate praesumpsit confidenter adiungens: gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. [*]( 3 Rora. 7, 24-25 9 1. c. 19 10 1. c. 90 12 1. c. 22-23 22 1. c. 24 25 1. c. 25 ) [*]( 1 peccatori F 3 liberauit BF 6 inextimabilein abigsam O 8 per] uel 0 12 condilector K1 lege F1 16 omnino] omni βν 17 pitspecta 0 nastitatem K1 18 et om. F 19 aanfragii BFO opprewi IPv. oppreeaus BFK2Z obpressas 0 20 diaperana Z 21 deprecatur BF: depipcamar 0 deposcit pv cf, XIII, 6, 4 22 eiulatu OK2Z liberauit BF 23 obsolut. F 24 ioueccillitate F inbicill. Z 25 confidenter adiuugens om. BF\' )

635