Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

adiciebat autem etiam ista dicens: si Moyses pro duritia cordis dimitti permittit uxores, quare hoc non sinat Christus pro desiderio castitatis, praesertim cum idem dominus inter ceteras adfectiones, id est patrum matrumque ac filiorum, quibus omnem reuerentiam non solum lex sed etiam ipse praeceperat exhiberi, tamen pro nomine suo ac desiderio perfectionis non solum contemnenda simpliciter, sed etiam odio habenda esse decernens coniungat eis similiter etiam nomen uxorum dicens: et omnis qui [*]( 10 I Cor. 9, 24 18 cf. Mt 5, 30 20 cf. Mt. 19, 8 27 1. c. 29 ) [*]( 2 quicquam 0 cni... 3 ease] quod OKv, 3 pericnli BF: noiae OXv, dispicere BlK 6 donis OKv sordita B1 7 omniumque 0 seDum F 8 et ut F1 huniuerse 0 uniuersae K 10 apostnlo Bl adprehendatis B\'F 11 Bignium Kl 12 quum 0 desedes K1 13 a] ac F\' resedentibus Kl 16 consortio 0 18 introire ΟΚυ 19 ata 0 . 20 moses B\'F uxorem F 22 quum 0 fratrum Kl 24 praeciperat K1 exhibere Kx 25 contemnendas K1 26 hodio B1F1 27 reliquid FK1 reliquerit Ov )

583
reliquit domum uel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios propter nomen meum, centuplum accipiet et uitam aeternam possidebit.

in tantum ergo perfectioni quam praedicat nihil patitur conparari , ut illam quoque necessitudinem solui patris ac matris, quae secundum apostolum primum obtinet in repromissione mandatum (honora scilicet patrem ac matrem, quod est mandatum primum in repromissione, ut bene sit tibi et sis longaeuus super terram), eamque despici pro suo amore praecipiat. euidenter itaque sicut eos euangelicus sermo condemnat qui non interueniente adulterii crimine uxoria uincla disrumpunt, ita ob amorem Christi et desiderium castitatis his qui iugum carnale reiecerunt etiam centupla praemia repromittit.