Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

propositum namque est eius, qui omnes a quibus receptus fuerit gratia adoptionis adsumit, non destruere, sed superaedificare, nec euacuare, sed adimplere Moysaicas sanctiones. quod nonnulli penitus ignorantes et consiliorum atque exhortationum Christi magnificentiam neglegentes ita praesumptiuae libertatis securitate soluuntur, ut non solum Christi praecepta tamquam ardua non adtingant, uerum etiam illa ipsa, quae illis incipientibus paruulisque Moysaica lege mandata sunt, uelut antiquata contemnant, illud quod apostolus execratur noxia libertate dicentes: peccauimus, quia non sumus sub lege sed sub gratia.