Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quisquis igitur hoc euangelicae perfectionis culmen ascenderit, iste profecto supra omnem legem tantarum uirtutum meritis sublimatus et uniuersa quae per Moysen praecepta sunt quasi parua despiciens tantum sub gratia saluatoris se esse cognoscit, cuius adiutorio se ad illum sublimissimum statum intellegit peruenisse. non ergo dominatur in eo peccatum, quia caritas dei quae diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis omnem alterius cuiusquam rei excludit adfectum, nec potest aut uetita concupiscere aut imperata contemnere, cuius totum studium totumque desiderium diuino amori semper intentum usque adeo uilium rerum oblectatione non capitur, ut etiam his quae concessa sunt non utatur.