Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Sciendum sane hanc obseruantiam Quadragensimae, quamdiu ecclesiae illius primitiuae perfectio inuiolata permansit, penitus non fuisse. non enim praecepti huius necessitate nec quasi legali sanctione constricti artissimis ieiuniorum terminis claudebantur, qui totum anni spatium aequali ieiunio concludebant.

uerum cum ab illa apostolica deuotione desciscens cotidie credentium multitudo opibus suis incubare coepisset nec eas usui cunctorum fidelium secundum apostolorum instituta [*]( 12 Hebr. 7, 19 15 I Tim. 1, 9-10 ) [*]( ; 1 coartaret F 2 audent iBtam B: audenti F1 audent F1 Οβν deecept. K1 3 quia 0 8 famulus B1 9 prohibentur... illa quae om. BF canit K1 exequitur 0 11 bac] hęc K quam O de om. a mosaica BF mosayca 0 13 uetere K1Z 14 exstitisse Z qui 0 leges Kl cnuangelica B 15 refectione F non est lex B (?) v 18 quadragis. B quadlages. FO 21 iuBtissimis BF1 istis F1 22 per totum K2Z 23 concludebantur a quum 0 24 cottid. B§ quo- * tidie 0 24 operibus suis BFl suis opibus Οβν incubare (incuruare, e mut. ini F) coepisset BF: incabaret Οβν 25 ne β )

606
diuideret, sed priuatim inpendiis suis consulens non seruare tantum sed etiam augere contenderet, Annaniae et Sapphirae exemplum non contenta sectari, id uniuersis tunc sacerdotibus placuit, ut homines curis saecularibus inligatos et paene ut ita dixerim continentiae uel conpunctionis ignaros canonica ieiuniorum ad sanctum opus indictione reuocarent et uelut . legalium decimarum necessitate conpellerent, quae utique infirmis prodesse possit, perfectis praeiudicare non possit, qui sub gratia euangelii constituti uoluntaria legem deuotione transcendunt, ut ad illam apostolicae sententiae peruenire beatitudinem possint:

peccatum enim in nobis non dominabitur: non enim estis sub lege sed sub gratia. uere enim dominationem in illo non potest exercere peccatum, qui fideliter sub gratiae libertate consistit.

GERMANVS : Quia non potest fallax haec apostoli esse sententia, quae securitatem non solum monachis, sed etiam omnibus Christianis generaliter repromittit, nimium nobis uidetur obscura. cum enim cunctos qui euangelio credunt a iugo et dominatione peccati liberos atque alienos esse pronuntiet, quomodo paene in omnibus baptizatis uiget dominatio peccatorum secundum sententiam domini qua ait: omnis qui facit peccatum seruus est peccati?