Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ad cuius numeri sacramentum illi quoque quadraginta anni, quibus Israhel est in solitudine commoratus, et quadraginta similiter mansiones, quibus eam mystice pertransisse describitur, non incongrue coaptantur. an fortasse ipsa decimatio recte quasi ab usu telonei Quadragensimae nomen acceperit? ita enim illa publica uulgo uocatur exactio, ex qua tanta lucri portio regis commodis deputatur, quantum et nobis a rege omnium saeculorum pro usu uitae nostrae legitimum Quadragensimae uectigal exigitur.