Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

omnium enim dierum numerus, quibus reuolutus in orbem annus includitur, triginta sex semis dierum numero decimatur. in septem uero ebdomadibus, si dies dominici et sabbata subtrahantur, quinque et triginta supersunt dies ieiuniis deputati. sed adiecta illa uigiliarum die, qua usque in gallorum cantum inlucescente dominica ieiunium sabbati protelatur, non solum sex et triginta dierum numerus adimpletur, uerum etiam pro decimis quinque dierum, qui residui uidebantur, si illud quod superadiectam est noctis spatium conputetur, plenitudini totius summae nihil deerit.

Quid uero de primitiis dicam, quas ab omnibus qui Christo fideliter famulantur cotidie certum est exhiberi? nam [*]( 11 Ex. 22, 29 ) [*]( 2 ebdomatibus β 4 qaoramdam OZ 7 nirtntum B1F1 uirtutem BtF* desiderantis B\'F\' agnuscere K1 8 huius etiam Οβν 10 mosaica BFK2 mosayca 0 11 offerres F offerre 0 14 operum quoque BF 17 numeros K1 18 ebdomat. β 19 sabbati BF quinque] sei 0 21 quo BFO cantu BF inlucisc. FK1 25 est om. K nihil BF: omnino non β omnino nihil (nichil 0 nil r) Ov 27 ominibus Bl hominibus B\'F qui om. F 28 cottidie Z exiberi OK )

601
cum ezpergefaoti a somno et quasi rediuiua post soporem alacritate surgentes, priusquam motum sensus ullius corde concipiant uel memoriam aut curam rei familiaris admittant, cogitationum suarum ortus atque principia diuinis consecrant holocaustis, quid nisi primitias uere suorum fructuum per summum pontificem Iesum Christum pro usu uitae huius et imagine cotidianae resurrectionis exsoluunt?

quique etiam a somno exciti hostiam iubilationis suae deo similiter offerentes primo linguae suae motu ipsum inuocant, ipsius nomen laudesque concelebrant, atque ad canendos ei hymnos prima labiorum cla.ustra. reserantes immolant deo sui oris officia: cui etiam pari deferunt modo prima manuum suarum gressuumque libamina, cum e cubilibus consurgentes in oratione consistunt, et priusquam in propriis causis membrorum suorum fungantur officio, nihil sibi de ministerio eorum ante decerpunt, sed ad ipsius honorem promouent gressum atque in eius laudatione defigunt, et ita cunctorum motuum suorum primitias protensione manuum, incuruatione genuum et totius corporis prostratione persoluunt.

illud enim quod decantatur in psalmo alias inplere non possumus: praeueni in maturitate, et clamaui, et: praeuenerunt oculi mei ad te diluculum: ut meditarer eloquia tua, et: mane oratio mea praeueni te, nisi ut post quietem somni in hanc lucem ut supra diximus uelut e tenebris ae morte reuocati de uniuersis officiis mentis et corporis nihil omnino in nostris praesumere necessitatibus audeamus.