Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

THEONAS: Si rationabili mentis uniuersa quae gerimus adpendamus examine et de puritate cordis nostri non aliorum indicia, sed nostram semper conscientiam consulamus, certum est istam refectionis intercapedinem iustae districtioni obesse non posse, si modo ut dictum est aequam indulgentiae continentiaeque mensuram pari lance perpendens utramque similiter nimietatem mens incorrupta castiget, et utrum spiritum nostrum deliciarum deprimat pondus, an uero alteram hoc est corporis partem maior abstinentiae inclinet austeritas, uera discretione distinguat, illam uel conprimens uel subleuans portionem, quam uel extolli senserit uel grauari.

nihil enim dominus noster ad cultum atque honorem suum absque iudicii moderatione uult fieri, quia honor regis iudicium diligit. et idcirco sapientissimus Salomon, ut in neutram partem [*]( 26 Pa. 98, 4 ) [*]( 1 inflexuo B1F1O uelud B penit. BO poenit. § 8 soIlempn. B 4 genu (ienna 0) esse Οβv flectenda 0 8 abscisso X\'c 10 quum 0 11 cita B eorr. possit membra Oflv 12 vel incerte Bl 14 nninersa quae gerimns rationabili mentis Οβν 16 iudicia scripsi: indicia BF indicium Οβν consolamns BlZ1 17 intercapidinem K1 destrictioni F1 diacretioni 0 diatrictione β1 21 dilitiarum a alterum BFO 22 parte B 25 noater] non BF, ortum ex antiquissimo conpendio I pro noster adque Kl 26 regia om. F 27 salamon Kl in om. B ) [*]( 38* )

596
uergente iudicio declinemus, admonet dicens: honora deum de tuis iustis laboribus. et deliba ei de fructibus iustitiae tuae. etenim residet in conscientia nostra incorruptus quidam ac uerus iudex, qui nonnumquam super statu puritatis nostrae cunctis errantibus solus ipse non fallitur.

omni igitur cautione atque sollertia iugis circumspecti cordis seruetur intentio, ne quo modo iudicio nostrae discretionis errante aut inconsideratae continentiae cupiditate succensi aut desiderio nimiae remissionis inlecti substantiam uirium nostrarum ad iniquae trutinae libremus examen, sed in altera quidem lance animae puritatem, in altera autem uires corporis conlocantes ita uero conscientiae iudicio utraque pendamus, ut in neutram partem unius rei adfectu praeponderante peruersi uel ad inmodicam districtionem uel ad nimiam remissionem aequitatis libram propensius inclinemus, et illud nobis uel pro remissionis uel pro districtionis nimietate dicatur: nonne si recte offeras, non recte autem diuidas, peccasti?