Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et idcirco hi quoque decem dies cum superioribus quadraginta pari sollemnitate sunt ac laetitia celebrandi. cuius festiuitatis traditio per apostolicos uiros ad nos usque transmissa eodem tenore seruanda est. ideo namque in ipsis diebus nec genua in [*]( 10 cf. Act. 1, 12 sqq. 14 cf. Dent. 16, 9 sqq. 17 cf. Act. 2 ) [*]( 1 qainquagesima BFO Lma β 3 XL 0 7 qaadragisimo Bl quadragesimo B\'FO 10 hiernsolimam BK1 hierusolymã (~ add. m. 2) F iherosolimam 0 hierosolimam K2Z X- β 12 eo Kl snaciperunt B1K1Z 14 testamento legimas Οβυ15 ebdomatibos a VII- fS panes 0K1 16 iubebantur 0 offerre K1 17 apostalorum B praedicatione F1 quia Bx que 0 continati BF continuatim 0 20 primitiuo Kl 21 cristian. BF 22 hii BFOKZ1 X- β quum 0 XL- a 23 sollempn. B solemnitate β 25 ipsius 0 ienua 0 )

595
oratione curuantur, quia inflexio genuum uelut paenitentiae ac luctus indicium est. unde etiam per omnia eandem in illis sollemnitatem quam die dominica custodimus, in qua maiores nostri nec ieiunium agendum nec genu flectendum ob reuerentiam resurrectionis dominicae tradiderunt.