Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

THEONAS : Non incongrua interrogatio uestra rationem integerrimae ueritatis meretur agnoscere. post ascensionem saluatoris nostri, quae quadragensimo resurrectionis eius acta est die, apostoli reuersi de monte Oliueti, in quo se ad patrem pergens praebuit intuendum, sicut etiam Actuum apostolorum lectio contestatur, ingressi Hierosolymam decem diebus aduentum spiritus sancti expectasse referuntur, quibus expletis quinquagensima eum die cum gaudio susceperunt.