Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quamobrem his de ieiunii qualitate praemissis subdenda adhuc sanctarum scripturarum uidetur auctoritas, per quam manifestius adprobetur ieiunium perpetuo custodiri nec debere nec posse. in euangelio ieiunantibus Pharisaeis una cum discipulis Iohannis Baptistae cum apostoli, utpote amici atque conuiuae caelestis illius sponsi, necdum ieiuniorum obseruantiam custodirent, discipuli Iohannis, qui summam iustitiae se ieiuniis possidere credebant, quippe illius sectatores qui eximius paenitentiae praedicator ita cunctis populis formam suo praebebat exemplo, ut non solum uaria escarum genera quae humanis usibus subgeruntur abnueret, uerum etiam communem panis ipsius esum penitus ignoraret, domino conqueruntur dicentes: quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant?