Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Talem igitur definitionem super ieiunii qualitate iugiter retinentes ita illud totis animi uiribus adpetamus, ut tamen tunc demum id nobis congruum nouerimus, si in eo temporum ratio, si qualitas, si mensura seruetur, nec ita ut in ipso spei nostrae terminum defigamus, sed ut per ipsum ad puritatem cordis et apostolicam caritatem peruenire possimus. igitur ex hoc ipso ieiunium, cui non solum specialia praefixa sunt tempora quibus uel exerceri debeat uel remitti, sed etiam qualitas modusque propositus est, non principale bonum, sed medium quiddam esse manifestum est.