Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Non enim misericordia, patientia et caritas uel illa praedictarum praecepta uirtutum, in quibus utique bonum est principale, propter ieiunia sunt tenenda, sed potius ieiunia propter illa. elaborandum est enim ut uirtutes illae, quae uere bonae sunt, ieiuniis adquirantur, non ut ad ieiuniorum terminum tendant illa exercitia uirtutum. ob hoc ergo est utilis carnis adflictio, ob hoc ei adhibenda est inediae medicina, ut per illam ad caritatem, in qua inmobile ac sine ulla [*]( 3 1. c. 6-9 18 Hierem. 14, 12 ) [*]( 1 continentie B1 ieionantes K1 3 inquiens OM. 0 4 conlegationes K1 5 deprimentis B1Z1 7 egenos Bl uacuosque KZl 8 quum 0 9 dispexeris codd. 10 erumpit K1 12 tna om. 0 colligit 0 collegit K1 13 dicit K1 (qvid extet in F, non dispexi) 15 semet] se βυ 16 accidentibus B2Ου 18 quam 0 19 precem 0 20 ueritas β 21 praedicta β 24 ut om. B ad om. F 25 illa exercitia BF: illarum gesta 0 βυ 26 adflictio carniB 0 adibenda FO )

591
temporis exceptione perpetuum bonum est, peruenire possimus. neque enim medicinae, aurificinae uel ceterarum quae in hoc mundo sunt artium disciplinae propter instrumenta quae ad eius opus pertinent exercentur et non potius ferramenta propter artis exercitium praeparantur.

quae sicut utilia sunt peritia, ita superflua his qui artis ipsius nesciunt disciplinam, et sicut his, qui ad efficiendum opus suum eorum ministerio fulciuntur, plurimum prosunt, ita illis, qui cuius rei gratia instituta sint ignorantes sola eorum possessione contenti sunt, penitus prodesse non possunt, quia utilitatis suae summam in retentatione , eorum tantum, non in . operis consummatione constituunt. illud ergo est optimum principaliter, propter quod fiunt illa quae media sunt, ipsum uero praecipuum bonum non ob aliam causam, sed propter suam tantum agitur bonitatem.

Quod quidem a ceteris, quae media esse praediximus, his secernitur modis: si per se bonum sit et non per aliud aliquid: si propter se necessarium sit et non propter aliud: si inmutabiliter semperque sit bonum ac perpetuo suam retinens qualitatem numquam possit in partem transire contrariam: si ademptio uel cessatio eius non possit non summam inferre perniciem: si id quod illi contrarium est similiter principale sit malum nec in partem bonam possit aliquando transire.

quae definitiones, quibus principalium bonorum natura discernitur, adscribi ieiuniis omnino non possunt. neque enim ex semet ipsis bona aut propter se necessaria sunt, quia propter adquirendam cordis et corporis puritatem salubriter exercentur, ut aculeis carnis obtunsis mens pacifica suo reconcilietur auctori, nec inmutabiliter semperque sunt [*]( 1 possumus Kx 3 disciplina βυ 4 opus eius βυ exeretur β1 exercetur Οβ2υ 5 exercitium] studio K1 studium OK2 Zx praeferentur a 7 perfioiendum 0 8 huius B1 instituta sunt p 9 prodeesae F 11 post constituunt in BFO cap. 16 incipit, sed numerum om. B 12 obtimum OZ 14 bonitatem] non distinguunt BFO 16 aliam KZI, item infra 17 se om. BlF Z\' 26 quia scripsi: qua BF quae Οβυ 27 acculeis B obtusis F\' mens om. F )

592
bona, quia plerumque eorum intermissione non laedimur, immo etiam in perniciem interdum animae inportunius celebrata uertnntur.

sed nec principale malum est id quod illi uidetur aduersum, id est ciborum naturaliter iucunda perceptio: quae, nisi intemperantia atque luxuria uel alia quaedam uitia subsequantur, mala non potest definiri, quia non quod intrat in os, coinquinat hominem, sed quae proceduntde ore, haec coinquinant hominem. principali itaque derogat bono nec perfecte aut sine peccato illud exsequitur, quisquis id non propter se, sed propter aliud aliquid facit. omnia enim huius gratia facienda sunt, ipsum uero propter se solum est expetendum.

Talem igitur definitionem super ieiunii qualitate iugiter retinentes ita illud totis animi uiribus adpetamus, ut tamen tunc demum id nobis congruum nouerimus, si in eo temporum ratio, si qualitas, si mensura seruetur, nec ita ut in ipso spei nostrae terminum defigamus, sed ut per ipsum ad puritatem cordis et apostolicam caritatem peruenire possimus. igitur ex hoc ipso ieiunium, cui non solum specialia praefixa sunt tempora quibus uel exerceri debeat uel remitti, sed etiam qualitas modusque propositus est, non principale bonum, sed medium quiddam esse manifestum est.

ceterum haec, quae praecepti auctoritate uel mandantur ut bona uel interdicuntur ut noxia, numquam ita exceptioni temporum subiacent, ut interdum aut quae uetita sunt fieri debeant aut quae imperata sunt praetermitti. nec enim ullus iustitiae, patientiae, sobrietati, pudicitiae, caritati statutus est modus, nec rursum [*]( 6 Mt. 15, U ) [*]( 2 pernitiem B perniticiem K1 4 cyborum BKl iocanda BFp iudicanda 0 5 luxoria B\'Z 6 subsequentur B 8 coinquinat F 9 exequitur BO 10 id] hoc Οβυ Be] id ipsum Οβυ 12 est om. 0 expectandum F 13 qualitatem BF1K1 14 animis FtO 15 tum 0 17 defingamus K1 19 ieianio ubi β solum om. BF 20 praemitti KZl praetermitti Z\'c 22 quedam K1 quoddam Z 23 praecepit auctoritas BF mandatur B1F2 mandator Fl 25 inperata 0 inparata K1 26 ntermitti β )

593
iniustitiae, inpatientiae, furori, inpudicitiae, inuidiae atque superbiae libertas aliquando permissa est.