Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

deinde infert docens quomodo acceptabilis fiat [*]( . 13 cf. Mt. 6, 16 15\'Eaai. 58, 3 18 1. c. 3-5 ) [*]( 1 relegionis K1 2 quum 0 inbicilitas K1 3 aliquis om. 0 6 qum 0 et] hac 0 7 indnlgeat 0 9 relegiosus BK1 10 nihilhominns K1 repperiuntur 0 reperientur K 11 occupantur F1O acupantnr F1 13 euang. sermo mercedem K 14 profetam F ex quorum persona Οβυ 15 qam 0 17 qunr BO 18 mererentnr Ov inquid FOK1 19 inuenitur F uestra om. FO 22 ad BFr: in 0βc 25 nnmquit Bl 27 istud uocabitis (xαλέσετε) BsF: stadio capitis B1 stnht uocabis 0 istud nocabis r Vulg. istnd nocani βc)

590
continentia ieiunantis atque euidenter enuntiat per se solum. ieiunium prodesse non posse, nisi has quae subiciuntur causas habuerit consequentes, nonne hoc est, inquiens, ieiunium, quod elegi? dissolue conligationes impietatis, solue fasciculos deprimentes, dimitte eos, qui confracti sunt, liberos, et omne onus disrumpe. frange esurienti panem tuum, et egenos, uagosque induc in domum tuam: cum uideris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam iustitia tua, et gloria domini colliget te. tunc inuocabis, et dominus exaudiet te: clamabis, et dicet: ecce adsum.

uidetis ergo ieiunium nequaquam principale bonum a domino iudicari, eo quod non per semet ipsum, sed per alia opera bonum ac deo bene placitum fiat et rursum ex accedentibus causis non solum uanum, uerum etiam odibile censeatur dicente domino: cum ieiunauerint, non exaudiam \'preces eorum.

Non enim misericordia, patientia et caritas uel illa praedictarum praecepta uirtutum, in quibus utique bonum est principale, propter ieiunia sunt tenenda, sed potius ieiunia propter illa. elaborandum est enim ut uirtutes illae, quae uere bonae sunt, ieiuniis adquirantur, non ut ad ieiuniorum terminum tendant illa exercitia uirtutum. ob hoc ergo est utilis carnis adflictio, ob hoc ei adhibenda est inediae medicina, ut per illam ad caritatem, in qua inmobile ac sine ulla [*]( 3 1. c. 6-9 18 Hierem. 14, 12 ) [*]( 1 continentie B1 ieionantes K1 3 inquiens OM. 0 4 conlegationes K1 5 deprimentis B1Z1 7 egenos Bl uacuosque KZl 8 quum 0 9 dispexeris codd. 10 erumpit K1 12 tna om. 0 colligit 0 collegit K1 13 dicit K1 (qvid extet in F, non dispexi) 15 semet] se βυ 16 accidentibus B2Ου 18 quam 0 19 precem 0 20 ueritas β 21 praedicta β 24 ut om. B ad om. F 25 illa exercitia BF: illarum gesta 0 βυ 26 adflictio carniB 0 adibenda FO )

591
temporis exceptione perpetuum bonum est, peruenire possimus. neque enim medicinae, aurificinae uel ceterarum quae in hoc mundo sunt artium disciplinae propter instrumenta quae ad eius opus pertinent exercentur et non potius ferramenta propter artis exercitium praeparantur.