Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

sed moneo, ut ita censuram sui castiget examinis, ne se aequiorem ant sanctiorem diuino credat esse iudicio, quo in eum etiam apostolicarum conlata sunt signa uirtutum, ut taceam de tantorum patrum sententia, a quibus factum eius non solum minime reprehensum, uerum etiam usque adeo conlaudatum esse manifestum est, ut eum summis ac sublimissimis uiris in diaconiae electione praetulerint. et puto . tot spiritalium uirorum deo auctore prolatum non errasse iudicium, quod etiam tanta signorum, ut supra iam dictum est, admiratio confirmabat.

Sed iam tempus est ut promissae disputationis ordinem persequamur. igitur abba Theonas cum diebus Quinquagensimae nos in nostra cellula uisitasset, uespertina orationum sollemnitate transacta humi paululum considentes coepimus diligentius percontari, cur apud eos tanta obseruantia caueretur, ne quis penitus totis Quinquagensimae diebus uel genua in oratione curuaret uel usque ad horam nonam ieiunare praesumeret, eoque id diligentius scrutabamur, quod. nequaquam hoc tanta cautione seruari in Syriae monasteriis uideramus.

Ad haec abba Theonas tali usus est sermonis exordio. oportet quidem nos auctoritati patrum consuetudinique maiorum usque ad nostrum tempus per tantam annorum seriem protelatae etiam non percepta ratione concedere eamque, ut antiquitus [*](1 facto Kc deprehendat B deprehendet F1 auctorem 0 Kc 2 prumpsi BI 4 nil Kr 5 id om. 0 7 ita ut BlF 8 aut] et 0 10 sententiam F\' 11 conlatum OK1 14 probatam BF 16 adfirmatio K1 17 iam] etiam BF 18 prosequamar Ov abba] beatuB 0 quum 0 quiquageeimae BFO ut soleitt 20 Bollempnitate B solemnitate Kx 21 percnnctari K quur BFO aput FO 22 quinquaginta 0 26 abbas K1υ beatus 0 29 cedere K2c )

586
tradita est, iugi obseruantia ac reuerentia custodire.