Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

similiter etiam per elemosynarum fructum uulneribus nostris medella praestatur, quia sicut aqua extinguit ignem, sic elemosyna extinguit peccatum. ita et per lacrimarum profusionem conquiritur ablutio delictorum: lauabo enim per singulas noctes lectum meum: in lacrimis stratum meum rigabo. denique subiungit ostendens non inaniter eas fuisse profusas: discedite a me omnes qui operamini iniquitatem: [*]( 1 Esai. 44, 92 2 Esai. 48, 25 5 Prov. 5, 22 (LXX) 7 Ps. 115, 16—17 14 Act. 3,19 16Mt3,2 1SIPet. 4,8 20 Sir. 3, 38 28 Ps. 6, 7 (LXX) 26 1. c. 9 ) [*]( 1 deltbi B1F1O nibem 0\' 2 nebcla BF ego som semel Bc ego ego sam FOx 9 VII BF babtiami 0 14 inquid FOK1Z 15 nestra peccata β babtista 0 16 adpropinquanit F: adpropinquabit rell. c 18 mole subruitur 0 karitas O 19 elemosinarum BOK1Z2 aelimosyn. F elymostn. Z1 20 medda F1K2 91 sic BOil: ita Fv elemosina BOZ* elimosyna F elymosina Z\' 22 et ita BFO 24 in om. Οβυ lacrimis meis K2Zυ ) [*]( xm. Cass. 2. ) [*]( 86 )

562
quoniam exaudiuit dominus uocem fletus mei.

nec non per criminum confessionem eorum ablutio condonatur: dixi enim: pronuntiabo aduersus me iniustitiam meam domino: et tu remisisti inpietatem cordis mei, et iterum: narra tu iniquitates tuas prius, ut iustificeris. per adflictionem quoque cordis et corporis admissoram scelerum remissio similiter obtinetur: nam uide, inquit, humilitatem meam, et laborem meum: et dimitte omnia peccata mea, praecipueque per emendationem. morum: auferte, inquit, malum cogitationum uestrarum ab oculis meis: quiescite agere peruerse, discite bene facere: quaerite iudicium, subuenite obpresBo, iudicate pupillo, defendite uiduam. et uenite, arguite me, dicit dominus: et si fuerint peccata uestra ut coccinum, uelut nix dealbabuntur: si fuerint rubra quasi uermiculus, uelut lana munda erunt.