Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

PINVFIVS: Interrogatio uestra, ut supra iam dictum est, non de paenitentiae qualitate, sed de eius fine proposita est t de satiafaotionis indicio: ad quam congrue ut arbitror consequenterque responsum est. ceterum hoc quod de [*]( 7 PS. 31, .5-6 (LXX) 101. c. (LXX) 14 Pe. 6, 7 (LXX) 18 Essai. 43, 26-26 (LXX) 23 Ps. 24, 18 ) [*](1 aignificentius F1 tunc O 5 V BF . 6 Tam BFO: illa x . om. β 7 discribitur p cognitum K1: cognitum tibi rell. v 9 adueraum OZx 11 quematnmodum B 15 in om. 0* βν (IIXX: ἐν δάϰρυσι) laorimis meia K2Zν 20 ad] a 0 recordatione 0 21 etiam; post moam om. β 22 audeat B1F1 28 profeta F 25 VI BF pinnphius O (β)_ )

560
peccatora recordatione dixistis utile satis ae necessariumeet, sed adhuc agentibus paenitentiam, ut eam iugi pectoris sui CODtusione proclament: quoniam iniquitatem meam ego agnosco: et peccatum meum contra me est semper, illud etiam: et cogitabo pro peccato meo. dam ergo agimus paenitentuun et adhuc uitiosorum actuum recordatione mordemur, necessarium est ut ignem conscientiae nostrae obortus ex confessione culparum lacrimarum imber extinguat.

eam uero cuiquam in hac humilitate cordis et spiritus contritione defixo atque in labore et gemitu perduranti horum recordatio fuerit consopita et conscientiae spina de medullis animae gratia dei miserantis euulsa, certum est eum ad satisfactionis finem atque indulgentiae merita peruenisse et ab admissorum criminum labe purgatum. ad quam tamen obliuionem non alias peruenitur nisi per oblitterationem uitiorum atque adfectuum pristinorum et perfectam cordis atque integram puritatem. quam sine dubio nullus eorum qui per ignauiam seu contemptum uitia sua purgare neglexerint adsequetur, nisi qui per gemitus atque suspiria maesta iugitate continuans omnem sordium pristinarum excoxerit labem et uirtute animi atque opere prociamarit ad dominum: