Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

PINVFIVS : Delector quidem admodum copiosis humilitatis uestrae fructibus, quos etiam cellulae illius quondam habitatione susceptus non incuriosa aestimatione perspexi, ualdeque gaudeo quia id, quod a nobis omnium Christianorum infimis sola forsitan uerborum libertate praecipitur, tanta admiratione suscipitis, ut, cum ea si non fallor haud segnius quam a nobis dicta sunt impleatis, cumque sicut memini labore operis uestri paene dictorum grauitas adaequetur, ita meritum uestrae uirtutis occultetis, tamquam si nulla ad uos eorum quae cotidie exercetis aura peruenerit.

sed quia id ipsum summa laude dignissimum est, quod uelut adhuc rudes incognita esse uobis ista sanctorum instituta testamini, id quod a nobis sedulo postulatis breuiter ut possumus conplectemur. necesse est enim ut ultra possibilitatem nostram atque uirtutem antiquae familiaritatis uestrae pareamus imperio. itaque de paenitentiae exoratione uel merito multi non solum dictis, uerum etiam scriptis plurima uulgauerunt monstrantes quanta eius utilitas, quanta uirtus quantaque sit gratia, ita ut deo praeteritis facinoribus offenso iamque iustissimam [*]( 2 disperationis B\'Z 4 medelam B2F2Z2 5 maxime de 0\' βν 8 pinuphiua Οβ ammodum BF curioeis BF 9 condam 0 quandam K1 10 snsoeptos β 11 congandeo Οβν 12 infirmis Fl 13 ammiratione B cum eras. in Z haut B aut 0 14 Bint BF expleatis qnmque 0 15 laborem 0 dict. nostrorum 0 granitas adaequetnr scripsi: granitas adsequetnr (adsequatnr 0) BFO Domorum ezaequetnr (ezequitnr c) industria (instrnctio r) βν 16 cocnltetis scripsi: occnletis. BFO cocnlitis β 19 stitnta 0 10 brebiter Bl0 conplectamur βc 22 parcamus F 28 exortatione B\'O\' exhortatione βν 24 scrib∗tis (i eras.) B 26 iamque F\': tamque BF1O1 itaque 0\' tamquam 0 )

558
ptenaa pro tantis criminibus inferenti, si dici fu ot, quodummodo obsistat et quasi inuiti ut ita dixerim dextram ultoris.

aerum haec omnia uobis nl pro supientia naturali uel pro indefesso sacrarum studio litterarum ita cognita esse MB ambigo, ut de bis prima plantatio uestrae conuersionis. denique non de paenitentiae qualitate, sed de eius fine ae satisfactionis indkio sollieiti id quod ab aliis praetermissum est sagacissima interrogatione disquiritis.

Quapropter ut omni breuitate atque conpendio propositionis uestrae desiderio satisfiat, paenitentiae plena et perfecta definitio eet, ut peccata, pro quibus paenitudinem gerimus uel quibus nostra conscientia remordetur, nequaquam ulterius admittamus. indicium uero satisfaetionis et indulgentiae est affectus eorum quoque de nostris cordibus expulisse.

nouerit enim unusquisque needam se peccatis pristinis absolutum, quamdiu ei satisfactioni et gemitibus incubanti uel iDoram quae egit uel similium criminum ante oculos imago praeluserit eorumque non dicam oblectatio, sed uel recordatio infestauerit mentis areaoa. itaque tunc se is qui pro satisfactione peruigilat criminibus absolutum ac de praeteritis admissis ueniam pereepisse eognoeeat. cum nequaquam cor suum eorundem

uitiorum inlecebris senserit uel imaginatione perstringL quamobrem uerissimus quidam examinator paenitentiae et index indulgentiae in conscientia residet nostra, qui absolutionem reatus nostri ante cognitionis et indieii diem adhuc nobis in hac carne commorantibus detegit et finem satisfactionis ae remissionis gratiam pandit et ut haec eadem quae dicta sunt [*]( 1 infierente BFO 4 literarum Z 5 conuersionis 00: conuerastionis BFν (prims plantatio conuersionis ut alibi initium scu prindpiam conuersionis) 7 satisfactiones K1 8 post disquiritis initium cap. 5 indicauit B1: om. rell. 9 ut om. βν 10 satisfiat BFO: satisfacere nitimur βν post nitimur ita e eap. 5 incipit: nulla uero distinctio in codd. praeter 0 18 uero om. F 14 quoque eorum Οβν 16 ei BF: sibi Οβν cf. XVIII, U, 4 satisfactione Z1 17 ocnlos eius 0 prelaxerit 0 19 archana BFK1 90 s. criminibus O2βν 21 qum 0 22 prestringi 0 23 est et 0 24 residens 0* 26 deteget β2 )

559
rignificantius exprimantar, tum demum praeterita nobis uitiorum contagia remissa credenda sunt, cum fuerint de corde nostro praesentium uoluptatum desideria pariter passionetque depulsae.

GERMANVS: Bt unde nobis gigni poterit humiliationis tam sancta salutarisquie conpunetio, quae ex persona paenitentis ita describitur: peccatum meum cognitum feci, et iniustitiam meam non operui. dixi: pronuntiabo aduersus me iniustitiam meam domino, ut illud quoque quod sequitur efficaciter dicere mereamur: et tu remisisti inpietatem cordis mei, uel quemadmodum oratione prostrati nosmet ipsos ad confessionis lacrimas ualebimus excitare, per quas delictorum ueniam consequi mereamur secundum illud: lauabo per singulas noctes electum meum: in lacrimis stratum meum rigabo, si peccatorum nostrorum memoriam de nostris cordibus ettrudamus, quam iubemur e contrario tenaciter custodire dicente domino: et iniquitatum tuarum non recordabor. tu uero memento?