Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

qui cum de indumentorum eius atque officii uilitate promptissimae agnitionis facilitatem diu haesitans cohiberet, post explorationem manifestissimam ad eius genua prouolutus primum stuporem fratribus cunctis, dehinc prodito etiam nomine, quod apud illos quoque praecipuae sanctitatis fama uulgauerat, etiam dolorem conpunctionis incussit, quod scilicet tanti meriti et sacerdotii uirum tam iniuriosis operibus deputassent.

sed postquam flens ubertim et diabolicae inuidiae quasi grauem proditionis suae inputans casum ad monasterium suum honorifica fratrum custodia ambiente perductus est, exiguo illic tempore demoratus rursus offensus est ipsis honoris sui ac primatus obsequiis ac furtim conscendens nauem ad Palaestinam Syriae prouinciam transmeauit, ubi uelut incipiens atque nouicius in illo in quo nos degebamus monasterii receptus habitaculo in nostra cellula ab abbate praeceptus est conmanere. qud nec illic quidem diu uirtutes eius ac merita latere [*]( 1 optin. B adnliscenti BXIZ adolesc. K2 2 ortam BO suscip. F amminiculo B adminicolo F quom 0 3 eidem 0 4 quum 0 ammizatione B 6 ita fnrtiio per om. p 7 noctis β2 perfecerit 0 adueniente om. Οβν 9 quumque 0 caudens F 10 subiectionibus B1F1 exigisset β1 11 ipse BF: ille Οβν 18 officii Ofb: off. eius BF prumpt, B 16 apnt BO 17 fulgauerat F 18 et] ac βν hac O 22 demoratur rursum § ipsius B2O 23 ascendens O inscendens I ( Z), palestinam codd. 24 pronintiam β incapiena K1 27 nec BFr: ne Οβc uirtutis KZ1 )

556
potuerunt. nam simili proditione detectus atque ad monasterium suum cum ingenti honorificentia ac laude reuocatus est.

Cum igitur post non longum tempus nos quoque Aegyptum petere sanctae institutionis desiderium conpulisset, summo cum affectu ac desiderio perquirentes tanta eius sumus gratia atque humanitate suscepti, ut nos tamquam pristinos syncellitas etiam cellulae suae. quam in extrema horti sui parte construxerat, honoraret hospitio.