Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quid etiam de illo commemorem, cuius nominis quia adhuc superest nolumus facere mentionem, qui dum longo tempore daemonem in angeli suscipit claritate, reuelationibus eius innumeris saepe deceptus credidit nuntium esse iustitiae ? nam exceptis his etiam per omnes noctes in cella eius lumen absque ullius lucernae praebebat officio. ad extremum iubetur a daemone, ut deo filium suum qui cum eo pariter in monasterio commanebat offerret, ut scilicet hoc sacrificio Abrahae patriarchae meritis aequaretur.

cuius in tantum est persnasione seductus, ut parricidium opere perfecisset, nisi eum uidens puer cultrum extra consuetudinem acuendo praeparare et uincula quibus eum uelut oblaturus ad immolandum constringere disponebat inquirere, praesagio sceleris futuri perterritus aufugisset. [*](2 ferocitatis D 4 a s. I. m. 2 D 5 ministrare D* tn 8 cybum D cibum W 11 timere Wl 12 in om. W 13 auertere] aufferre (ffer in ras. m. 2) D 15 panis W 19 demonem DX suscipit Wr: suscepit DXc 20 internuntium Xc 24 offeret Dl habrahae W 26 perficisset DW 29 inquireret W )

47