Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Et ut hanc eandem definitionem antiquitus a sancto Antonio et ceteris patribus promulgatam recens quoque sicut promisimus confirmet exemplum, recolite id quod nuper gestum oculorum uestrorum uidistis obtutibus, senem uidelicet Heronem ante paucos admodum dies inlusione diaboli a summis ad ima deiectum, quem quinquaginta annis in hac heremo conmoratom singulari districtione rigorem continentiae tenuisse meminimus et solitudinis secreta ultra omnes hic commorantes miro feruore sectatum.

hic igitur. quo pacto quaue ratione post tantoe labores ab insidiatore delusus grauissimo conruens lapsu cunctos in hac heremo constitutos luctuoso dolore percussit ? nonne quia minus discretionis uirtute possessa suis definitionibus regi quam consiliis uel conlationibus fratrum atque institutis maiorum maluit oboedire? siquidem tanto rigore inmutabilem ieiunii continentiam semper exercuit et solitudinis cellaeque ita iugiter secreta sectatus est, ut ab eo participationem ineundi cum fraternitate conuiuii ne ueneratio quidem diei paschalis aliquando potuerit obtinere.

in qua fratribus cunctis [*](3 ac] et Xx 6 antonii DX 7 diflnitum D frxu W consnmationw D 12 genetrix. D 16 explil (sia) D 21 Bollicitudinia W1 22 peeto Dl 24 ao Wl perculsit D perculit c 25 discretion. DlW* 26 adque W 27 mallait W1 30 ueratio W 31 pascadis X )

45
pro anniuersaria sollemnitate in ecclesia retentatis solus non poterat adgregari, ne quantulumcumque perceptione leguminis psrni a suo uideretur proposito relaxasse. qua praesumptione deceptus angelum Satanae uelut angelum lucis cum summa ueneratione suscipiens eiusque praeceptis prono oboediens famulatu semet ipsum in puteum, cuius profunditatem oculorum non adtingit intuitus, praecipitem dedit, de angeli uidelicet sui sponsione non dubitans, qui eum pro merito uirtutum ae laborum suorum nequaquam posse firmauerat ulli iam discrimini subiacere.

cuins rei fidem ut experimento suae sospitatis euidentissime conprobaret, supra dicto ee puteo nocte intempesta inlusus iniecit, magnum scilicet uirtutis suae meritum probaturus, cum inde exisset inlaesus. de quo cum paene iam exsanguis ingenti fratrum labore fuisset extractus, uitam die tertia finiturus, quod his deterius est, ita in deceptionis suae obstinatione permansit, ut ei ne experimento quidem mortis suae potuerit persuaderi, quod fuisset daemonum calliditate delusus.