Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
itaque in neutra parte reprehensibiles inueniemur, si haec a nobis consuetudo teneatur, ut hora nona de duobus paxamatiis, quae nobis canonica mensura iure debentur, uno paxamatio praelibato aliud huius expectationis gratia in uesperam reseruemus, quem si superuenerit quispiam fratrum cum ipso pariter insumamus, nihil consuetudini solitae amplius adiungentes. et hac dispensatione nequaquam nos fratris contristabit aduentus, qui nobis debet esse gratissimus. siquidem ita ei exhibebimus humanitatis obsequia, ut nihil a rigore continentiae relaxemus. si uero nullus aduenerit, hunc quoque uelut de canonico modo debitum nobis libere praesumemus.
qua parcitate nec stomachus uespere poterit adgrauari, quippe hora nona uno paxamatio iam praemisso: quod plerumque his, qui districtiorem abstinentiam se tenere credentes totam refectionem ad uesperam differunt, euenire consueuit. nam recens escae perceptio tam in uespertinis quam in nocturnis orationibus tenuem leuemque sensum non sinit inueniri. ideoque commodum satis et utile hora nona refectionis tempus indultum est, in quo reficiens monachus non solum in nocturnis uigiliis leuis ac uacuus, uerum etiam in ipsis uespertinis sollemnitatibus digesto iam cibo inuenietur aptissimus. [*]( 1 scrupalo Dx scripnlo 0 2 adque D\' adhortationem D: adhorationem W orationem 0 ..hortationem X conf. Instit. V, 25 I 4 oybum D 7 de 001. 0 paiamatis D\': paiimatiis D\'WO paxmatis X 8 debetur 0 paximatio D\'WO paxmatio X 9 aliut 0 alium X 10 quem] sic DWOXv 12 numquam D corr. 14 humanitates D* 16 sthomacns 0 17 nna Dl paximatio D\'WO paxmatio X 18 destrict. W 19 refeccionem D 20 diferunt ex deferunt WX 22 inuenire Dt 23 refeccionis D 24 in post solum om. W 25 soliempnitatibus W 26 cybo D abtissimns 0 )