Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

itaque in neutra parte reprehensibiles inueniemur, si haec a nobis consuetudo teneatur, ut hora nona de duobus paxamatiis, quae nobis canonica mensura iure debentur, uno paxamatio praelibato aliud huius expectationis gratia in uesperam reseruemus, quem si superuenerit quispiam fratrum cum ipso pariter insumamus, nihil consuetudini solitae amplius adiungentes. et hac dispensatione nequaquam nos fratris contristabit aduentus, qui nobis debet esse gratissimus. siquidem ita ei exhibebimus humanitatis obsequia, ut nihil a rigore continentiae relaxemus. si uero nullus aduenerit, hunc quoque uelut de canonico modo debitum nobis libere praesumemus.