Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quam praesumptionem etiam ipse apostolns non solum litteris, sed etiam opere atque exemplo docet omnimodis detestandam, ob hoc solummodo se adserens Hierosolymam [*]( 10 cf. I Reg. 8 19 Act. 9, 6 ) [*]( 1 conuertionia W 2 summi 0 3 affectam 0 6 etiam in Dc eadem D\' 7 Bunnelem WX 8 nolit ex nollit W 10 quem D: quod WO qaem ad suum (m raa. m. 2) Xc 11 docrina nellit W 12 iudicaret D 18 mallit W 17 porait DlW 18 ad] nt 0 ananiam OX uult D magii uult Wl 20 itique ex aquae W 28 hierosolimam DX hieruBolimam W iheroeolimam 0 )

59
congcendisse, ut euangelium, quod comitante gratia spiritus sancti cum potestate signorum et prodigiorum gentibus praedicabat, cum suis coapostolis et antecessoribus priuata quodammodo ac domestica examinatione conferret, et contuli, inquiens, cum illis euangelium quod praedico inter gentes, ne forte in uacuum currerem aut cucurrissem.

quis ergo tam praesumptor et caecus sit, quise audeat suo iudicio discretionique conmittere, cum uas electionis indiguisse se coapostolorum suorum conlatione testetur? unde manifestissime conprobatur nulli a domino uiam perfectionis ostendi, qui habens unde ualeat erudiri doctrinam seniorum uel instituta contempserit, parui pendens illud eloquium quod oportet diligentissime custodiri: interroga patrem tuum, et adnuntiabit tibi: seniores tuos, et dicent tibi.