Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et idcirco non omnium seniorum, quorum capita canities tegit quosque uitae longaeuitas sola commendat, nobis sunt sectanda uestigia seu traditiones ac monita suscipienda, sed eorum, quos laudabiliter uitam suam ac probatissime conperimus in iuuentute signasse nec praesumptionibus propriis, sed maiorum traditionibus institutos. sunt enim nonnulli, quorum etiam, quod est lugubrius, maior est multitudo, qui in tepore sto quem ab adulescentia conceperunt atque ignauia senescentes auctoritatem sibi non maturitate morum, sed annorum numerosi- tate conquirunt.

de quibus exprobratio illa domini proprie satis dirigitur per prophetam: et comederunt alieni robur eius, et ipse nesciuit: sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoranit. hos, inquam, in exemplum iunioribus non uitae probitas nec ulla propositi huius laudabilis atque imitanda districtio, sed annositas sola prouexit. quorum canitiem callidissimus inimicus ad deceptionem iuniorum in praeiudicata auctoritate proponens etiam illos, qui ad uiam perfectionis uel suis uel aliorum potuerunt monitis incitari, subuertere ae decipere exemplis eorum fraudulenta subtilitate festinat, uel in teporem eos scilicet nonum uel in letalem desperationem doctrinis eorum institutisque perducens.

cuius rei uolens nobis exempla proferre, auctoris nomine praetermisso, ne nos quoque [*]( 1 sir. 25, 5 3 Sap. 4, 8-9 16 Osee 7, 9 ) [*]( 1 mentiendae O1. 2 inquid D W senectute (nectntq in ras. n, 2) D et 0 3 honorabiles D1 A enim sunt DOXc: sunt utem W et cod. Amiat. autem sunt r Vuig. 6 caput 0 7 tdget Dl commendet D1 9 compererimus Wr 10 in om. 0 12 tempore D1 13 adulisceDtia DlW 14 auttoritatem D1\' 16 satis propriae D1: transpos. m. 2 proprietatis 0 robor D1X1, 19 adque D1 20 destrictio 0 corum 0 ,22 auttoritate D1 24 p exemplis 0 25 tepore ex tẽporẽ W disperat. D 27 anttoris D1 )

54
illms, qui patefacta sibi fratris uitia publicauit, simile aliquid admittamus, rem tantum gestam, quae instructionem necessariam uobis conferre possit, exponam. cum igitur ad senem. quendam nobis optime cognitum quidam non ignauissimorum innenom profectus sui et curationis gratia perrexisset et carnalibus incentiuis ac fornicationis spiritu semet ipsum inquietari simpliciter prodidisset, consolationem credens laboribus suis oratione senis et remedia inflictis uulneribus reperturum, ille amarissimis eum increpans uerbis miserabilemque et indignum nec monachi nomine censendum esse pronuntians, qui potuerit huiusmodi uitio et concupiscentia titillari, ita suis e contrario correptionibus uulnerauit, ut eam summa desperatione deiectum ac letali tristitia consternatum e sua dimitteret cella.