Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

postremo etiamsi mihi in coenobio constituto ab illa puritate cordis fuerit aliquid inminutum, ero solius euangelici praecepti conpensatione contentus, quod certum est omnibus illis heremi fructibus non posse postponi, ut scilicet de crastino nihil cogitem et usque ad finem subiectus abbati illum aliquatenus uidear aemulari de quo dicitur: humiliauit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem, merearque illius uerbis humiliter dicere: quia non ueni facere uoluntatem meam sed uoluntatem eius qui misit me patris.

GERMANTS: Quia te utriusque professionis non quemadmodum multos principia tantummodo contigisse, sed ipsa fastigia conscendisse manifestum est, quisnam coenobiotae, quis heremitae sit finis optamus agnoscere. nulli namque dubium est neminem de his vel fidelius posse uel plenius disputare quam illum, qui utramque perfectionem longo usu ac magistra experientia consecutus meritum earum ac finem ueridica potest insinuare doctrina.

IOHANNES: Vnum eundemque hominem in utraque professione perfectum esse non posse absolute pronuntiare potuissem, nisi me paucorum admodum retardaret exemplum. [*]( 12 Phil. 2, 8 14 Ioh. 6, 38 ) [*]( 1 adque R 2 saltem BFOR1 5 fructus 0 6 mentis om. B 8 aliquid fuerit RΚν et O, in quo aliquid 8. I. m. 2 suppletum est 9 illos Kl herimi R1 15 me misit R 18 contegisse R1 19 coenobitae BO1R2ν 20 herimite R1 obtamus 0 21 vel tidelius RKv: fideliter uel BF vel fideliter 0 uel plenius] pleniusue R 22 utrumque Fl professionem B 23 ac (post UBU) BFO: et RKv 24 ueredica Rl 25 iohannis R1 in om. R 27 ammodum BF1 )

542
magnum siquidem est in qualibet earum consummatum quempiam repperiri: quanto magis ad plenum utramque perficere arduum ac paene dixerim homini inpossibile esse perspicuum est. quod tamen si quandoque prouenerit, non statim ad generalem formulam referri potest.

non enim a parte minima, id est de consideratione paucorum, sed ex his quae multorum, immo omnium subiacent facultati, uniuersalis est regula proponenda. si qua uero rarissime atque a paucissimis obtinentur ac possibilitatem communis uirtutis excedunt, uelut supra condicionem humanae fragilitatis naturamque concessa a praeceptis sunt generalibus sequestranda nec tam pro exemplo quam pro miraculo proferenda. quamobrem id quod inquiritis secundum mediocritatem sensus mei breuiter intimabo.