Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

postremo etiamsi mihi in coenobio constituto ab illa puritate cordis fuerit aliquid inminutum, ero solius euangelici praecepti conpensatione contentus, quod certum est omnibus illis heremi fructibus non posse postponi, ut scilicet de crastino nihil cogitem et usque ad finem subiectus abbati illum aliquatenus uidear aemulari de quo dicitur: humiliauit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem, merearque illius uerbis humiliter dicere: quia non ueni facere uoluntatem meam sed uoluntatem eius qui misit me patris.