Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

arbitror enim instructionis uobis aliquid posse conferri, si paulisper humilitate seposita simpliciter omnem propositi mei patefecero ueritatem. confido enim, quia nec apud uos de libertate dictorum cenodoxiae notam neque apud conscientiam meam de suppressione ueritatis quoddam mendacii crimen incurram.

Si quis igitur alius secretis heremi delectatus obliuioni tradere potuit humana consortia ac secundum Hieremiam dicere: et diem hominis non desideraui, tu scis, ego quoque id domino sua gratia largiente uel adsecutum uel certe adsequi adnisum fuisse me fateor. itaque pio domini nostri munere memini me in huiusmodi raptum frequenter excessum, ut obliuiscerer me sarcina corporeae fragilitatis indutum, mentemque meam ita omnes exteriores sensus subito respuisse et a cunctis materialibus rebus omnimodis exulasse, ut neque oculi neque aures meae proprio fungerentur officio. et ita diuinis meditationibus ac spiritalibus theoriis animus replebatur, ut saepe ad uesperam cibum me percepisse nescirem ac sequenti die de hesterna absolutione ieiunii penitus dubitarem.