Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Solent autem nonnulli ita diuturno silentio solitudinis efferari, ut prorsus hominum consortia perhorrescant, et cum uel paululum a secreti sui consuetudine interueniente fratrum uisitatione discesserint, notabili mentis angore et euidentibus pusillanimitatis indiciis aestuare. quod uel maxime his euenire consueuit qui non perfecte in coenobiis instituti nec excoctis prioribus uitiis ad solitariam se uitam inmaturo desiderio transtulerunt: qui in utraque parte inperfecti semper fragiles, quocumque aura commotionis inpulerit, inclinantur.

nam quemadmodum consortio uel interpellatione fratrum inpatienter exaestuant, ita in solitudine consistentes eius ipsius quod expetunt silentii non ferunt uastitatem, quippe qui ne ipsam quidem rationem norunt, cuius causa desiderari uel expeti debeat solitudo, sed hanc esse uirtutem ac professionis huius existimant summam, ut fratrum consortia declinantes humanos tantummodo refugiant ac detestentur aspectus.