Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Sane est etiam aliud quartum genus, quod nuper cernimus emersisse in his qui anachoretarum sibi specie atque imagine blandiuntur quique in primordiis suis feruore quodam breui coenobii perfectionem uidentur expetere, sed continuo tepefacti, dum pristinos mores ac uitia resecare contemnunt nec iugum humilitatis ac patientiae diutius sustinere contenti sunt subdique seniorum imperio dedignantur, separatas expetunt cellas ac solitarie sedere desiderant, ut ita. scilicet a nemine lacessiti patientes, mansueti uel humiles possint ab hominibus aestimari: quae institutio, immo tepor eos quos semel infecerit ad perfectionem numquam permittit accedere.