Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Cumque his duabus professionibus monachorum religio Christiana gauderet, coepisset autem in deterius paulatim hic quoque ordo reccidere, emersit post haec illud deterrimum et infidele monachorum genus uel potius noxia illa plantatio rediuiua concreuit, quae per Annaniam et Sapphiram in exordio ecclesiae pullulans apostoli Petri seueritate succisa est: quae inter monachos tamdiu detestabilis execrandaque iudicata est nec a quoquam ulterius usurpata, quamdiu illius tam districtae formido sententiae memoriae fidelium inserta durauit, qua beatus apostolus praedictos noui facinoris principes non paenitentia, non ulla passus est satisfactione curari, sed perniciosissimum germen celeri morte succidit.

illo igitur exemplo, quod in Annaniam et oapphiram apostolica districtione punitum est, a nonnullorum contemplatione paulatim longa incuria et temporis oblitteratione subtracto emersit istud Sarabaitarum genus, qui ab eo, quod semet ipsos a coenobiorum congregationibus sequestrarent ac singillatim suas curarent necessitates, Aegyptiae linguae proprietate Sarabaitae nuncupati sunt, de illorum quos praediximus numero procedentes, qui euangelicam perfectionem simulare potius quam in ueritate adripere maluerunt, aemulatione scilicet eorum uel laudibus prouocati, qui uniuersis diuitiis mundi perfectam Christi praeferunt nuditatem.

hi igitur dum inbecillo animo rem [*]( 2 Ps. 101, 7-8 10 cf. Act. 5 ) [*](1 possis suspicari effectu: at cf. III, 7,6 opere ac mente proclamat 2 concinnunt K1 pelicano R* 5 VI K Qumque 0 relegio R1К1 6 cristiana F 7 reccidere F1: recidere F*K recedere B decidere O 9 ediuiua F ananiã. OK saffyram F Baffiram OB 11 exeecrandaque RK 12 asurpata F 14 praedictus К1 15 non nulla F1O nec ulla R 17 quo Hartel ananiam OK saffyram F saffiram OB destrictione B\' (cum hoc uocabulo ineipit B) 26 quia 0 27 inditatem F hii B\'FO RK inbecilli B\' inuecillo F imbicillo K1 ) [*]( XUI. Cass. 2. ) [*]( 33 )

514
summae uirtutis adfectant, uel necessitate ad hanc professionem uenire conpulsi dum censeri tantummodo nomine monachorum absque nlia studiorum aemulatione festinant, coenobiorum nullatenus expetunt disciplinam nec seniorum subduntur arbitrio aut eorum traditionibus instituti suas discunt uincere uoluntates nec ullam sanae discretionis regulam legitima eruditione suscipiunt, sed ad publicam tantummodo id est ad hominum faciem renuntiantes ant in suis domiciliis sub priuilegio huius nominis isdem obstricti occupationibus perseuerant, aut construentes sibi cellulas easque monasteria nuncupantes suo iure in eis ac libertate consistunt, nequaquam euangelicis praeceptionibus subcumbentes, ut nulla scilicet cotidiani uictus sollicitudine, nullis rei familiaris distentionibus occupentur.

quod illi soli absque ulla infideli dubitatione consummant, qui cunctis mundi huius facultatibus absoluti ita se coenobiorum praepositis subdiderunt, at ne sui quidem ipsius fateantur esse se dominos. illi autem qui districtionem at diximus coenobii declinantes bini uel terni in cellulis commorantur, non contenti abbatis cura atque imperio gubernari, sed hoc praecipue procurantes, ut absoluti a seniorum iugo exercendi uoluntates suas ac procedendi uel quo placuerit euagandi agendiue quod libitum fuerit habeant libertatem, etiam amplius in operibus diurnis quam hi qui in coenobiis degunt diebus ac noctibus consamuntur, sed non ea fide eodemque proposito.