Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
non enim aduersus hominem, sed plane aduersus deum blasphemus extollitur, qui nihil in fratre aliud nisi felicitatem carpens non hominis culpam, sed dei tantum iudicia reprehendit. haec ergo est illa sursum germinans amaritudinis radix, quae se erigens ad superna ad contumeliam ipsius qui bona homini confert tendit auctoris. nec quemquam moueat quod deus missurum se serpentes regulos, quieos quorum criminibus offenditur mordeant, conminatur. nam licet certum sit deum auctorem inuidiae esse non posse, aequum tamen et diuino dignum iudicio est, ut dum bona data humilibus conferuntur et superbis ac reprobis denegantur, eos qui secundum apostolum tradi in reprobum sensum merentur quasi ab ipso missa percutiat et consumat inuidia secundum illud: ipsi me ad aemulationem inritauerunt in non deo: et ego ad aemulationem inducam eos in non gente.
Hac beatus Piamun desiderium nostrum, quo de primis coenobii scolis ad secundum anachoreseos gradum tendere [*]( 13 Hebr. 12, 15 16 Hierem. 8, 17 21 Rom. 1, 28 22 Deut. 32, 21 (LXX) ) [*]( 1 a om. Rβ inuoluimur BFO 3 pernecios. B1Z2 4 theriacae R: tiriacae B tyr. FZ thir. 0 thyr. K 6 admorit Bl 8 relegionis RIKl 9 uninus om. BF fort. recte 10 blasfemus BOZ 11 felicitatem BFOR: bonum meritum βυ 14 ad contumeliam BFOR: in cont. βυ16 his qui 0 17 sit] eat β 19 hominibus BFO1 23 deum β 24 gente R: gentem rell. 25 piamon B2RK1Z2 qua β 26 ad om. BF ) [*]( 34* )
De coenobio abbatis Pauli et patientia cuiusdam fratris.
De humilitate abbatis Iohannis et interrogatione nostra.
Responsio abbatis Iohannis, cur heremum reliquisset.
De uirtute praedicti senis quam in anachoretica exercuit disciplina.
De commodis heremi.
De utilitate coenobii.
Interrogatio de coenobii uel solitudinis fructu.
Responsio super interrogatione proposita.
De consummata ac uera perfectione.
De his qui inperfecti heremum petunt.
Interrogatio de remedio eorum qui cito de coenobii congregatione discesserint.
Responsio, quomodo solitarius uitia sua possit agnoscere.
Interrogatio, quomodo sanari possit qui non expurgatis uitiis solitudinem ingressus sit. [*]( 7 ihoannis 0 interrogatio BU 9 cur her. rel.] et interrogaddo nostra (sic) B quur FO cum R herimum B relinquisset FO 10 anachoritice B anachoritica O1B 17 herimum R 19 discesserint BFO: discesserunt β diacedunt Bv 20 salitarius B agnuscere B 22 ingressus sitj inquirit B.. )
Responsio super eorum medicina.
Interrogatio, an ita castitas sicut et ceterae passiones . debeat explorari.
Responsio, quibus documentis possit agnosci.
Post dies admodum paucos maioris doctrinae desiderio pertrahente rursus ad abbatis Pauli coenobium summa alacritate perreximus. ubi licet plus quam ducentorum fratrum numerus moraretur, in honorem tamen sollemnitatis, quae idem temporis agebatur, infinita de aliis quoque coenobiis monachorum turba confluxerat: nam prioris abbatis qui eidem coenobio praefuerat anniuersaria depositio sollemniter curabatur. cuius conuentus idcirco fecimus mentionem, ut patientiam cuiusdam fratris, quae sub praesentia totius congregationis huius inmobili eius claruit lenitate, breuiter perstringamus.
nam licet alio operis huius tendat intentio, at scilicet abbatis Iohannis, qui derelicta heremo illi se coenobio summa. humilitatis uirtute subdiderat, proferamus eloquia, nequaquam tamen putamus absurdum, si absque ulla circuitione uerborum magna ut credimus studiosis quibusque uirtutum aedificatio conferatur. in ingenti itaque atrio subdiuali illa monachorum multitudine per duodenariam numerum distinctis orbibus considente cum quidam fratrum susceptum ferculum paulo tardius intulisset, [*]( 3 explorare Kl 4 docomentis K1 agnosci B Finiunt (eipt F) capitula FK: om. BBZ Incipit abbatis iohannis de fine coenobiotae et heremitae conlatio -II- p conlatio abbatis iohannis orditur B: om. BF Explicit capitula. Incipit conlatio iohannis. Liber XVIIII. 0 5 ammodum BF 6 ad om. 0 coenobio F summa BFOB: s. spiritus βν 8 honore К2Z idem B\' (cf. Tac. Ann. XIII, 16): id rell. 11 solemniter BlZ 12 facimus B βν: cf. eap. 9, 1 14 lenitatem brebiter Fl breuiter om. 0 praestringamus OB 16 herimo Bl nirtute om. 0 18 si] qui 0 circumitione B 20 in om. OB ingentibus 0 sub din alii F1 21 numero β1 ordinibus Ov 22 intulisset et rell.] de hoc loco ef. Prolegomena )