Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

denique illorum undecim patriarcharum zelus in tantum nulla innoxii fratris subiectione potuit deleniri, ut de his scriptura commemoret: inuidebant autem ei fratres sai, eo quod diligeret eum pater suus, et non poterant ei loqui quicquam pacificum, donec zelus eorum, qui nulla germani obsequentis atque subiecti sustinuit blandimenta, mortem eius cupiens uix posset uenditionis fraternae crimine satiari. cunctis ergo uitiis perniciosiorem atque ad purgandum difficiliorem esse constat inuidiam, quae ipsis remediis quibus reliqua extinguntur accenditur. nam uerbi gratia qui damnum sibi inlatum dolet, largitatis conpensatione curatur: qui de inlata indignatur iniuria, humili satisfactione placatur.

quid illo facias, qui hoc ipso magis quod te humiliorem ac benigniorem sentit offenditur, quem non ad iracundiam cupiditas, quae praemio delenitur, non iniuriae laesio ant amor ultionis accendit, quae officiorum uincitur blandimentis, sed successus tantum alienae felicitatis inritat ? quis autem est qui se, ut satisfaciat inuidenti, a bonis conrnere ant a prosperis alienari aut a calamitate aliqua optet inuolui? quapropter ne totum, quidquid in nobis uiuidum est et quasi uitali uegetatione sancti spiritus animatum, uno tanti huius mali morsu basiliscus interimat, diuinum cui inpossibile nihil est iugiter inploremus auxilium.

cetera enim uenena serpentum, id est carnalia [*]( 5 Gen. 37, 4 (LXX) ) [*]( 1 proficerit B1R1β12 quia BFO: qui Rβ inoidit K1Z concupiscet B\' 4 deleniri B\' : deliniri rell. 5 commemo..ret K ei om. F 8 adque R 9 possit Rβ 10 adque OB 11 in ipsi. 0 ipsins K1 15 illi O1Rυ quo B* 17 delenitar B\': delinetnr F delinitur rell. 19 prosperitatis βc: cf. f. 14 20 post innidenti rasura in B; fort. aut eras. 21 a om. FOfl: cf. §. 13 obtet BO 22 quicquid ORZ1 aegitatione RK1 Z 23 animatum B: animatnr rdl. c tanto β tantam v 25 etenim β serpentium OR2 )

531
peceata uel uitia, a quibus ut cito inuoluitur, ita facile ex* purgatur humana fragilitas, habent aliqua uulnerum suorum in carne uestigia, quibus quamuis terrenum corpus perniciosissime contumescat, tamen si theriacae remedium aut illam salutarium uerborum medellam aliquis peritissimus carminum diuinorum incantator admouerit, ad perpetuam animae mortem pernicies uirulenta non peruenit: inuidiae autem quasi a regulo serpente effusum uirus uitam ipsam religionis ac fidei, priusquam uulnus in corpore sentiatur, excludit.

non enim aduersus hominem, sed plane aduersus deum blasphemus extollitur, qui nihil in fratre aliud nisi felicitatem carpens non hominis culpam, sed dei tantum iudicia reprehendit. haec ergo est illa sursum germinans amaritudinis radix, quae se erigens ad superna ad contumeliam ipsius qui bona homini confert tendit auctoris. nec quemquam moueat quod deus missurum se serpentes regulos, quieos quorum criminibus offenditur mordeant, conminatur. nam licet certum sit deum auctorem inuidiae esse non posse, aequum tamen et diuino dignum iudicio est, ut dum bona data humilibus conferuntur et superbis ac reprobis denegantur, eos qui secundum apostolum tradi in reprobum sensum merentur quasi ab ipso missa percutiat et consumat inuidia secundum illud: ipsi me ad aemulationem inritauerunt in non deo: et ego ad aemulationem inducam eos in non gente.