Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

de quibus sapientissimus ille conpetenter expressit: si momorderit serpens non in sibilo, non est abundantia incantatori. isti enim sunt taciti morsus quibus solis sapientium medicina non subuenit. nam usque adeo incurabilis est ista pernicies, ut blandimentis exasperetur, infletur obsequiis, muneribus inritetur, quia, ut idem Salomon ait, nihil sustinet zelus. quanto enim amplius alius aut humilitatis subiectione aut patientiae uirtute aut munificentiae [*]( 1 Hierem. 8, 17 7 Sap. 2, 24-25 19 Eccles. 10, 11 (LXX) 24 Prov. 27, 4 (LXX) ) [*]( 3 mortiferi BFO inaidia F 6 interemtor BO 7 perdit F diabuli Bl 8 ergo BFO cod. Amiat. : autem Rpv et Vulgata eum Rβ 9 eius] illiue 0 10 fomitem BFOB 11 illius B2FO hii FΟβ1 hisdem BZl 12 tradiderint F\' 18 libent BF1O 1-6 quorum (3 17 quum illum 0 quod] qui K nolunt Z2ν : non uult FORKZ1 non uolunt B corr. 18 alibi sap. ille 0* alibi ille sapientiBsimus (solomon add. R) RfJ 20 habund. BF sunt om. B\'F taciti eunt B\' 22 pernecies BlZ* ) [*]( XIII. Cass. 2. ) [*]( 34 )

530
lande profeoerit, tanto ille maioribus inuidiae stimulis incitatur, quia non nisi ruinam aut mortem eius eni inuidet concupiscit.

denique illorum undecim patriarcharum zelus in tantum nulla innoxii fratris subiectione potuit deleniri, ut de his scriptura commemoret: inuidebant autem ei fratres sai, eo quod diligeret eum pater suus, et non poterant ei loqui quicquam pacificum, donec zelus eorum, qui nulla germani obsequentis atque subiecti sustinuit blandimenta, mortem eius cupiens uix posset uenditionis fraternae crimine satiari. cunctis ergo uitiis perniciosiorem atque ad purgandum difficiliorem esse constat inuidiam, quae ipsis remediis quibus reliqua extinguntur accenditur. nam uerbi gratia qui damnum sibi inlatum dolet, largitatis conpensatione curatur: qui de inlata indignatur iniuria, humili satisfactione placatur.

quid illo facias, qui hoc ipso magis quod te humiliorem ac benigniorem sentit offenditur, quem non ad iracundiam cupiditas, quae praemio delenitur, non iniuriae laesio ant amor ultionis accendit, quae officiorum uincitur blandimentis, sed successus tantum alienae felicitatis inritat ? quis autem est qui se, ut satisfaciat inuidenti, a bonis conrnere ant a prosperis alienari aut a calamitate aliqua optet inuolui? quapropter ne totum, quidquid in nobis uiuidum est et quasi uitali uegetatione sancti spiritus animatum, uno tanti huius mali morsu basiliscus interimat, diuinum cui inpossibile nihil est iugiter inploremus auxilium.