Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ad haec ille tanta est tristitia ac dolore suppletus, ut amaritudinem corde conceptam ne uultu quidem dissimulare potuerit. cui senex: hactenus, inquit, o fili, cunctis te facinorum ponderibus onerabus, non metuens ne confessione tam atrocium criminum notam existimationis incurreres: quid quaeso nunc est, quod ad simplicem admonitiunculam nostram, quae tamen in se non modo nullum obprobrium, sed etiam aedificationis habuit ac dilectionis adfectum, tanta te uideo indignatione permotum, ut eam ne uultu quidem occulere aut frontis serenitate dissimulare potueris? an fortasse illam dum te humilias expectabus a nostro ore sententiam: iustus accusator sui est in primordio sermonis?