Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

cum itaque beatus Piamun summa nos gratulatione susceptos humanitate etiam congrua refecisset, intellegens nos non eiusdem esse regionis, primum unde uel cur Aegyptum petissemus sollicite percontatus ac de coenobio Syriae ob desiderium perfectionis nos illo aduenisse cognoscens ita exorsus est.

Quisque hominum, o filii, cuiuslibet artis peritiam adsequi concupiscit, nisi omni cura atque uigilantia eius se quam nosse desiderat disciplinae studiis manciparit ac perfectissimorum quorumque opificii ipsius uel scientiae magistrorum praecepta atque instituta seruauerit, frustra inanibus uotis eorum similitudinem exoptat adtingere, quorum curam atque industriam detractat aemulari.