Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Post conspectum atque conloquium trium illorum senum, quorum conlationes sancto fratre nostro Eucherio conpellente utcumque digessimus, cum etiam ulteriores Aegypti partes, in quibus amplior atque perfectior sanctorum numerus consistebat, maiore flagrantia desideraremus expetere, ad uicum, cui nomen est Diolcos, uni ex septem Nili fluminis Ostiis inminentem, non tam itineris necessitate quam desiderio sanctorum illic commorantium conpellente peruenimus.

cum enim uelut cupidissimi mercatores plurima illic celeberrimaque coenobia ab antiquis audissemus patribus instituta, continuo quasi nauigationem inquisitionis incertae spe maioris lucri persuadente suscepimus. ubi cum diutissime fluctuantes ad illos uirtutum sublimitate conspicuos montes undique curiosos oculos tenderemus, abbatem Piamun, omnium anachoretarum illic inhabitantium seniorem eorundemque presbyterum uelut quandam sublimissimam pharum primus circumspectantium [*]( 1 quemammodum F quomodo R 4 relegiosae RK1 5 pafnuti K1: pafnutii FK2 papnutii R pafnumtii 0 6 patientiae. sequitur in K (ν): XVII. De isuidiae malo. extat hic titulus etiam tn 0, sed addito numero XVI; at in hoc codice titulus cap. 16 \'de perfectione patientiae\' omissus est pr. m. et suppletus a m. recentiore Finiunt capitula F Finit cpfa. Incipit liber octabue decimus 0 Nunc conlatio abbatis piamonis R Expliciunt capitola. Incipit conlatio abbatis piamun de trib; generib; monachorum K 7 adque R 9 qum 0 ulteriores OR: interiores F ulterioris Kx cf. XI, 2, 1 10 adque RXK 12 diolchos 0 hostis F 14 commemorantium F qum 0 18 suscipimus R1 diuitiBsime Fl 20 piamum K anachorit. FO 22 farum OK )

507
notauit intuitus.

hic etenim sicut euangelica illa ciuitas in excelsi montis uertice constitutus nostro protinus refulsit aspectui. cuius uirtutes atque mirabilia, quae per eum etiam sub conspectu nostro diuina gratia testimonium meritis eius reddente perfecta sunt, ne uel propositi nostri formam uel modum huius uoluminis excedamus, silentio praetermittenda credimus. non enim de mirabilibus dei, sed de institutis studiisque sanctorum quaedam quae reminisci possibile est nos spopondimus memoriae tradituros, ut necessariam tantum perfectae uitae instructionem, non inutilem absque ulla emendatione uitiorum ac superuacuam admirationem legentibus praeberemus.

cum itaque beatus Piamun summa nos gratulatione susceptos humanitate etiam congrua refecisset, intellegens nos non eiusdem esse regionis, primum unde uel cur Aegyptum petissemus sollicite percontatus ac de coenobio Syriae ob desiderium perfectionis nos illo aduenisse cognoscens ita exorsus est.