Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ex utroque ergo nunc latere coartamur. si enim promissioni, quam coram cunctis fratribus in spelaeo in quo dominus noster ex aula uteri uirginalis effulsit ipso teste deprompsimus, satisfacere uoluerimus, summum spiritalis uitae incurrimus detrimentum: sin autem sponsionis inmemores et in his regionibus residentes utilitati perfectionis nostrae illa uoluerimus postponere sacramenta, abrupta mendacii atque periurii pericula formidamus.

sed ne hoc quidem aestus nostros possumus releuare consilio, ut postquam uelocissimo reditu iuris iurandi fuerit inpleta condicio, haec denuo loca celeri repetamus recursu. nam quamuis ad profectum spiritalium rerum uirtutemque tendentibus periculosa ac noxia sit etiam parua dilatio, tamen pollicitationem fidei nostrae quamuis moroso reditu solueremus, nisi nos non solum auctoritate, neram etiam caritate seniorum nostrorum sciremus inexsolubiliter conligandos, ita ut remeandi ad haec loca nobis potestas deinceps nullo modo tribuatur.

Ad haec beatus Ioseph interposito aliquantisper silentio: certi, inquit, estis maiorem spiritalium rerum profectum in regione hac nobis posse conferri?