Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Hac beatissimi Ioseph institutione atque doctrina uelut diuino oraculo confirmati in Aegypto residere maluimus. sed licet parum deinceps de nostra essemus promissione solliciti, tamen expleto septem annorum numero sponsionem nostram. gratanter impleuimus. excurrentes namque ad coenobium nostrum illo iam tempore, quo de inpetrando ad heremum reditu fiduciam gerebamus, primum senioribus nostris honorem debitum soluimus: deinde animis eorum, qui pro caritatis ardore creberrimis litterarum nostrarum satisfactionibus nequaquam fuerant deleniti, pristinam redintegrauimus caritatem, tandemque ad plenum aculeo nostrae sponsionis auulso ipsis quoque cum gaudio prosequentibus ad Scitioticae solitudinis secreta remeauimus.

Hanc uobis, o sancti fratres, inlustrium patrum scientiam atque doctrinam nostra ut potuit elucubrauit inscitia: quam etiamsi incultus forsitan sermo confudit potius quam digessit, quaeso ne laudem insignium uirorum reprehensio nostrae rusticitatis euacuet. tutius siquidem nobis in conspectu nostri iudicis uisum est doctrinae huius magnificentiam uel incultis sermonibus prodere quam silere, quippe cum et profectui lectoris, si sublimitatem sensuum contempletur, hoc quod inperitia nostri sermonis offenditur obesse non possit, et nobis [*]( 4 Rom. 4, 15 ) [*]( 5 ac Z hec 0 haec beatissimi ioseph expi conlatio definiendo II, in quo plus quam dimidia pars paginae prioris folii 120 et tota pagina posterior uacttae sunt relictae 6 noluimus Z 13 celeberrimis 0 14 retintegrauimus H 15 responsionis E 19 elucrubauit Z 22 totius 0 24 quum 0 25 conplectetur 2 ) [*]( 32* )

500
maior sit utilitatis cura quam laudis. hoc sane omnes ad quorum manu opascala ista peruenerint moneo at quidquid in eis placuerit patrum, nostrum uero sciant ewe quod displicet. [*]( 1 post laudis addunt Ov: neque enim hoc quod sanctorum uirorum dicta descripei (discr. O), et plenum pericoli et egenom laudis esse non noueram, sed (sed nt O) prudens, ut dicitur, laqueo pedem indidi, nee me indubitato (indubitatu O) discrimini sub incerta spe alicui profectus tradere recusaui H 0 2 quidquid Σ quicquid O 3 patran] p. siht O 4 Expl̃e lib sci ioseph. de conlationib\' Σ Explisit conlatio sci ioeeph de defiaiendo niehIL Incipiunt alio septom conlationes ad jubenianum, locatiam etde teoram directe 0)
501

502

B = Benedictoburanus, nunc Monacensis 4549 saec. VIII—VIIII.

F = Frisingensis, nunc Monacensis 6343 saec. VIIII.

0 = Parisinus 2170 saec. VIIII.

B = Reginensis 140 saec. VIIII—X.

K = Carolirubensis, olim Augiensis XCII saec. VIIII.

Z = Sangallensis 575 saec. VIIII.

P = KZ.

503

Emissis iuuante gratia Christi decem conlationibus patrum, -quae exigentibus beatissimis episcopis Helladio ac Leontio utcumque digestae sunt, septem alias beato episcopo et nomine et meritis Honorato, sancto quoque famulo Christi Eucherio dedicaui: totidem et nunc uobis, o sancti fratres Iouiniane, Minerui, Leonti et Theodore, credidi consecrandas. posterior siquidem uestrum illam coenobiorum sanctam atque egregiam disciplinam in prouinciis Gallicanis antiquarum uirtutum districtione fundauit, ceteri uero non solum coenobialem professionem adprime monachos expetere, uerum etiam anachoreticam sitire sublimitatem uestris institutionibus prouocastis.

ea namque conlationes istae summorum patrum disputatione contextae sunt et ita in omnibus temperatae, ut utrique professioni, qua non solum occiduas regiones, uerum etiam insulas maximis fratrum cateruis fecistis florere, conueniant: id est ut non solum hi qui adhuc per congregationes laudabili subiectione perdurant, sed etiam illi qui haud longe a uestris coenobiis secedentes anachoretarum sectari gestiunt disciplinam, pro condicione locorum ac status sui mensura plenius instruantur.

quibus hoc praecipuum contulit praede [*]( Incipit (om. 0) conlatio abbatis piamun (piamon 0) tribus generibus monacborum FO Prefatio 0: om. F Incipit praefatio in nomine patris et filii et spus sci R Praefatio incipit operis sequentis K 2 decim R1 3 elladio FORK ac] et F 4 et nomine et meritis om. OKfJ: cf. VII, 1. XVII, 4 6 0 om. K ioniane F inbeniane 0 iuniane R 7 deputandas OKv: cf. praef. ad Conlat. pari. I, §. 2, et praef. ad Conlat. part. II, §. 2 8 adque R 10 destrictione F1 11 anachoriticam F\' 15 utręque K 17 hii FORK in congregationis ORK 18 haut R1 19 anachoritarum FK1 20 conditione FRK )

504
cedens uestri laboris industria, ut parati iam atque in isdem exercitiis deprehensi facilius praecepta seniorum atque instituta suscipiant, ipsosque in cellulas suas auctores conlationum cum ipsis conlationum uoluminibus recipientes et cotidianis quodammodo cum eis interrogationibus ac responsionibus conloquentes non propriis adinuentionibus arduam istam et incognitam ferme in hac regione adpetant uiam, sed periculosam etiam illic, ubi iam tritisaimi calles et innumera praecedentium exempla non desunt, anachoreseos disciplinam illorum potius praeceptis capere consuescant, quos in omnibus et antiqua traditio et longae experientiae instruxit industria. [*]( 1 adque R1 hisdem FORK1 2 adque B 7 pericnlo famf K 10 quos et in F 11 industria. Finit praefatio FOK Incipiunt capitnla (abbatis piamun add. K) de tribus generibus monachorum abbatiB piamnn (abb. pi. om. K) F K Capitula einedem 0, in quo capitula praefationem praecedunt Incipiunt capitula U, in quo aeque capituiatio praefatiom praemissa eat )
505

DE TRIBVS GENERIBVS MONACHORVM. CAPITVLA.

Quemadmodum Diolcon nenientes ab abbate Piamun fuerimus suscepti.

Verba abbatis Piamun, quomodo rudes monachi exemplo seniorum debeant erudiri.

Quod iuniores discutere seniorum praecepta non debeant.

De tribus generibus monachorum quae intra Aegyptum sunt.

Quibus auctoribus coenobiotarum sit instituta professio.

De anachoretarum ordine atque principio.

De Sarabaitarum principio et conuersatione.

De quarto genere monachorum.

Interrogatio, quid sit inter coenobium et monasterium.

Responsio.

De humilitate uera et quomodo falsam cuiusdam humilitatem prodiderit abbas Sarapion. [*]( 5 Capitula abbatis piamon de tribus generibus monaohorum quemadmodum B in K non extat nisi quemadmodum diolco FO aenientis Fl ab om. F piamon B ut soiet, et 0 6 excepti ORr 7 piamon OR 9 séniorum discutere (diacere 0) OBK non om. 0 10 debent R 13 coenobitarum OKv 14 anaehorit. FOR adque R 15 sa∗rabaitarum FR conaersione 0 17 intersit ORKv 19 falsa F )

506

Interrogatio, quemadmodum uera patientia possit adquiri.

Responsio.

De exemplo patientiae cuiusdam religiosae feminae.

De exemplo patientiae abbatis Pafnuti.

De perfectione patientiae.

Post conspectum atque conloquium trium illorum senum, quorum conlationes sancto fratre nostro Eucherio conpellente utcumque digessimus, cum etiam ulteriores Aegypti partes, in quibus amplior atque perfectior sanctorum numerus consistebat, maiore flagrantia desideraremus expetere, ad uicum, cui nomen est Diolcos, uni ex septem Nili fluminis Ostiis inminentem, non tam itineris necessitate quam desiderio sanctorum illic commorantium conpellente peruenimus.