Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Et idcirco nihil debet abrupte monachus super his dumtaxat quae ad corporales exercitationes pertinent definire, ne aduersarium ad inpugnationem eorum quae uelut sub legis obseruatione custodit magis incitans citius ea uiolare cogatur. praefigens siquidem sibi legem unusquisque sub libertatis gratia constitutus perniciosa semet ipsum obligat seruitute, [*](5 cf. I Tim. 4, 8 ) [*](2 facere nos 0 8 illas 20 14 quis O1ν 15 prolabeus I 17 qualibet 0 diuulgationis 2 18 existimans Ov aliqua 20: aliquam ν 19 ipse 0 23 esse non ambisse non ambigas 2 28 nec 0\' 29 cogitatur 0 31 pernit. II semitutem II1 )

499
ut ea quae licito, immo etiam laudabiliter cum gratiarum actione praesumere potuisset, si necessitas fortasse conpulerit, uelut transgressor percipere conpellatur cum praeuaricatione peccati. ubi enim non est lex, nec praeuaricatio.

Hac beatissimi Ioseph institutione atque doctrina uelut diuino oraculo confirmati in Aegypto residere maluimus. sed licet parum deinceps de nostra essemus promissione solliciti, tamen expleto septem annorum numero sponsionem nostram. gratanter impleuimus. excurrentes namque ad coenobium nostrum illo iam tempore, quo de inpetrando ad heremum reditu fiduciam gerebamus, primum senioribus nostris honorem debitum soluimus: deinde animis eorum, qui pro caritatis ardore creberrimis litterarum nostrarum satisfactionibus nequaquam fuerant deleniti, pristinam redintegrauimus caritatem, tandemque ad plenum aculeo nostrae sponsionis auulso ipsis quoque cum gaudio prosequentibus ad Scitioticae solitudinis secreta remeauimus.

Hanc uobis, o sancti fratres, inlustrium patrum scientiam atque doctrinam nostra ut potuit elucubrauit inscitia: quam etiamsi incultus forsitan sermo confudit potius quam digessit, quaeso ne laudem insignium uirorum reprehensio nostrae rusticitatis euacuet. tutius siquidem nobis in conspectu nostri iudicis uisum est doctrinae huius magnificentiam uel incultis sermonibus prodere quam silere, quippe cum et profectui lectoris, si sublimitatem sensuum contempletur, hoc quod inperitia nostri sermonis offenditur obesse non possit, et nobis [*]( 4 Rom. 4, 15 ) [*]( 5 ac Z hec 0 haec beatissimi ioseph expi conlatio definiendo II, in quo plus quam dimidia pars paginae prioris folii 120 et tota pagina posterior uacttae sunt relictae 6 noluimus Z 13 celeberrimis 0 14 retintegrauimus H 15 responsionis E 19 elucrubauit Z 22 totius 0 24 quum 0 25 conplectetur 2 ) [*]( 32* )

500
maior sit utilitatis cura quam laudis. hoc sane omnes ad quorum manu opascala ista peruenerint moneo at quidquid in eis placuerit patrum, nostrum uero sciant ewe quod displicet. [*]( 1 post laudis addunt Ov: neque enim hoc quod sanctorum uirorum dicta descripei (discr. O), et plenum pericoli et egenom laudis esse non noueram, sed (sed nt O) prudens, ut dicitur, laqueo pedem indidi, nee me indubitato (indubitatu O) discrimini sub incerta spe alicui profectus tradere recusaui H 0 2 quidquid Σ quicquid O 3 patran] p. siht O 4 Expl̃e lib sci ioseph. de conlationib\' Σ Explisit conlatio sci ioeeph de defiaiendo niehIL Incipiunt alio septom conlationes ad jubenianum, locatiam etde teoram directe 0)
501