Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Nec illius praecepti utilitas est silenda, quod etiam si instigante ira uel qualibet alia passione sacramento nos aliquo uinierimus, quod a nemine quidem monachorum fieri penitus debet, utriusque tamen rei causa integro mentis est pensanda iudicio, et eo conparanda est illa res quam statuimus hui6 ad quam transire conpellimur, atque ad eam sine [*]( 1 Ps. 68, 29 4 1. c. 6 Mt. 27, 5 11 Luc. 10, 20 16 Hierem. 17, 13 19 Exech. 13, 9 ) [*]( 1 inquid TO 6 nec TO* 7 dilectionem S delectionem 0\' iterum ... 8 mereretur om. T: m. 2 in marg. addidit scriptus est 10 conscriptum nec falsum est ac pariter T 13 fylargiriae Z phjlargiriae T philargiriae 0 14 adscribtione T 16 prof. 0 17 recedentes a te in Tx 18 derelinqueront 0 19 erant et scribtara commemorat domus T 20 1frl 2 T 91 terram T" 1frl T 22 non distinguit T quo* et si T 25 integra T 26 eo om. TO" 27 adque 0 )

497
cunctatione est transeundum quae superueniente saniore tractatu iustior fuerit iudicata. rectius enim est nostrum nos praeterire sermonem quam rei salubrioris ac piae subire iacturam. denique numquam rationabiles ac probatos patres duros aut inreuocabiles in huiusmodi definitionibus fuisse reminiscimur, sed uelut ceram calore, ita eos ratione moilitos et intercedente salubriore consilio melioribus partibus sine haesitatione cessisse. quoscumque autem uidimus definitionibus suis pertinaciter inhaerere, inrationabiles semper probauimus ac discretionis expertes.

GERMANVS: Quantum ad hanc pertinet rationem quae euidenter copioseque digesta est, nihil oportet monachum definire, ne aut praeuaricator inueniatur aut pertinax. et ubi illud Paalmistae ponemus eloquium: iuraui, et statui custodire iudicia iustitiae tuae? quid est enim aliud iurare et statuere quam definita inmobiliter custodire?

IOSEPH: Nos non de principalibus mandatis, sine quibus non potest nostra salus omnino subsistere, ista decernimus, sed de his quae sine periculo status nostri uel relaxare possumus uel tenere: ut puta de inremisso rigore ieiunii, de uini siue olei perpetua abstinentia, de progressu cellulae penitus cohibendo, de lectionis seu meditationis incessabili iugitate, quae sine iactura professionis ac propositi nostri et exerceri cum libuerit possunt et cum necesse fuerit inreprehensibiliter praetermitti.