Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

denique cur maluerit definitionem sui praeterire sermonis quam aduentu suo onerosam discipulis inferre tristitiam, etiam cum sacramenti obtestatione declarat: ego autem testem deum inuoco in animam meam, quod parcens nobis non ueni ultra Corinthum. statui enim hoc ipsum apud me, ut non in tristitia uenirem ad uos. cum intraturos se domum Loth Sodomis angeli denegassent dicentes ad eum: non intrabimus, sed in platea manebimus, continuo eius precibus conpelluntur statutum mutare sermonem, sicut scriptura subiungit: et coegit eos Loth, et deuerterunt ad eum.

qui utique si deuersuros ad eum esse se nouerant, inuitantis petitionem simulatoria excusatione [*]( 5 II Cor. 1, 15-16 11 1. c. 17 16 1. c. 23 et 2, 1 21 Gen. 19, 2 23 1. c. 3 (LXX) ) [*]( 1 enim om. 0 aput Σ Π O 2 ducatis T 3 uos om. II transitum ΣΠΟ1 4 enim om. T apnt 20 apud uos manere T 5 epistula TO haec Π1O 7 transirem 2v transsireT1 8 uenirem 2 10 id se T executum ΣΟ 11 inquid TO numquit 2 18 aput HIIO et om. ΠϒΟ 14 qtrnr O 15 aduento II\' honeroeam n inferret 2 16 deum testem 0 17 anima. mea 2 meam om. Π 19 apnt ΣΠΟ 20 loht O, item infra 21 plateis T 23 scribtura T diuerterunt Π2ϒ 24 ai] se 2: om. T diuersuros TO se om. 2 se ad eum esse 0 25 petitioue II rennuerunt T1: renuerunt ΣΠϒ1 rennuerent 0 )

492
rennuerunt : sin autem ueraciter excusabant, euidenter iamutasse sententiam conprobantur. quae utique non ob aliam credimus causam spiritum sanctum sacris uoluminibus indidiase, nisi ut istis erudiamur exemplis in definitionibus nostris non pertinaciter permanere, sed eas arbitrio nostro debere subicere et ita iudicium nostrum ab omni legis uinculo liberum conseruare, ut promptum sit ad sequendum quocumque uocauerit salubre consilium, nec differat ant recuset ad id quod utilius discretio salutaris inuenerit absque ulla cunctatione transire.

et ut ad sublimiora adhuc ascendamus exempla, decumbentem in lecto regem Ezechiam grauique aegritudine laborantem ex persona dei Esaias propheta adorsus est dicens: haec dicit dominus: dispone domui tuae, quia morieris tu, et non uiues. et conuertit, inquit, Ezechias faciem suam ad parietem, et orauit ad dominum, et dixit : obsecro domine, memento quaeso quomodo ambulanerim coram te in ueritate, et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis, fecerim. etfleuit Ezechias fletu magno. post quae rursus dicitur ad eundem: reuertere, et dic Ezechiae regi Iuda dicens: haec dicit dominus deus Dauid patris tui: audiui orationem tuam, uidi lacrimam tuam: et ecce adiciam super dies tuos quindecim annos: etdemanu regis Assyriorum liberabo te, et ciuitatem hanc protegam propter me, et propter Dauid serum meum.