Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

non ergo tam reprehensibile fuit metum fratribus incussisse mendacio quam sanctum atque laudabile occasione ficti periculi inimicos ac uenditores suos ad salutarem paenitentiam conpulisse. denique cum grauissimae insimulationis urguerentur inuidia, non illius quod falso obiciebatur, sed anterioris criminis conscientia frangebantur, dicentes ad inuicem: merito haec patimur, quia peccauimus in fratrem nostrum, quia despeximus tribulationem animae eius, cum rogaret nos, et non audiuimus eum: propter hoc uenit nobis omnis tribulatio haec. quae quidem confessio non solum apud fratrem in quem inpia crudelitate peccauerant, uerum etiam apud deum humilitate saluberrima tantum eorum facinus, ut credimus, expiauit.