Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quibus testimoniis declaratur non oportere ut pertinaciter in nostris. definitionibus haereamus, sed ratione eas ac iudicio temperandas semperque praelegenda ae praeferenda esse meliora et ad iUam quae utilior iudicata fuerit partem sine cunctatione aliqua transeundum. illud etiam prae omnibus inaestimabilis illa censura nos instruit, quod cum sit ei ante ortum uniuscuiusque praecognitus finis, ita ordine ae ratione conmuni et humanis quodammodo omnia dispensat affectibus, ut non potentialiter nec secundum praescientiae suae ineffabilem notitiam, sed secundum praesentes hominum actus uniuersa diiudicans uel respuat unumquemque uel adtrahat et uel infundat cotidie suam gratiam net auertat.

quod ita esse etiam illa Saulis manifestat electio : caios utique cum uituperabilem finem praescientia dei ignorare non posset, de tot milibus Israhelis eligit eum et unguit in regem, praesentis in illo meritum uitae remaneraas. non peccatum futurae praenaricationis intendens, ita ut, postquam reprobus factus est, [*]( 6 Hierem. 26, 2—3 22 cf. I Reg. 10 ) [*]( 1 malo TOr et si snbito loqaar ad gentem et ad repam T 6 boDo Tr 6 execibel Σ hiexechiel II exechielem T ν execielem O 7 unusquisque om. T 8 et om. T 12 semperque... praeferenda om. T legenda II praeferanda II2 meliore T 13 deiadieata II2 diindicata II2ΤΟν ef. eap. 26 d XIII, 12, 6 15 ortom] ortuos IP 17 effectibus T 18 praesentiae II2ae deindieans II1unumqueque 2 vel adtraha.... eap. 30, 1 uiolare eogatnr prae- desunt in II, foliis tribus deperditis 21 eottidie T auferat T 22 quam O 23 possit T 24 elegit TO2ν unguit O: nngit X nnxit Tv )

495
uelut paenitudinem gerens electionis suae deus humanis quodam. modo de eodem uocibus atque affectibus conqueratur dicens: paenitet me quod constituerim Saul regem: quia dereliquit me, et uerba mea opere non inpleuit, et . iterum: uerumtamen lugebat Samuhel Saulem, quoniam dominum paenitebat quod constituisset regem Saul super Israhel.

denique hoc quod opere fuerat exsecutus postea etiam per Esechielem prophetam dominus protestatur cum omnibus se hominibus cotidiano gesturum esse iudicio etiam si dixero, inquiens, iusto quod uita uiuat, et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem: omnes iustitiae eius obliuioni tradentur, et in iniquitate, quam operatus est, in ipsa morietur. sin autem dixero inpio: morte morieris: et egerit paenitentiam a peccato suo, feceritque iudicium et iustitiam, pignus restituerit ille inpius, rapinamque reddiderit, in mandatis uitae ambulauerit, nec fecerit quicquam iniustum: uita uiuet, non morietur. omnia peceata eius, quae peccauit, non inputabuntur ei.