Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et ut haec eadem adtentius indagantes singillatim apostolicarum uirtutum insignia replicemus. quaeret aliquis, quomodo omnibus per omnia beatus apostolus suam probetur aptasse personam ? ubi factus sit Iudaeis sicut Iudaeus ? profecto ibi, ubi illam sententiam intimo corde custodiens qua Galatis denuntiauerat dicens: ecce ego Paulus dico uobis quia si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit, in Timothei tamen circumcisione imaginem quodammodo Iudaicae superstitionis adsumpsit.

et rursus ubi factus est eis qui sub lege erant tamquam sub lege esset? nempe ibi, ubi Iacobus omnesque seniores ecclesiae formidantes, ne in eum illa inrueret Iudaeorum credentium, immo Christianorum iudaizantium multitudo, quae ita fidem Christi receperat ut adhuc ritu caerimoniarum legalium teneretur, discrimini eius hoc consilio ac persuasione succurrunt dicentes: uides, frater, quot milia sint in Iudaeis qui crediderunt, et hi omnes [*]( 17 Gal. 5, 2 26 Act. 21, 20-21 ) [*]( 3 dei om.. T 6 facerem saluos] lucri facerem TO 8 adque- O inatraebantur T se om. T 9 perfectione 77 aliquit Π(Σ) 10 destrictio ZO 11 post ezigebat T m marg. habet XX 13 quaeret 77: quaerat 20 quaerit T; ef. 6. 6 15 sit] est T 16 quam TITv (non O) 18 prodeerit 0 tbimotei Z 19 circumciaionem Π1O1 iudeioe O\' 20 adsamsit Z 21 quasi T omnes qui I 22 eom om. Π inruerit 77 23 iadeiEantiam 0 24 reciperat Π126 quod In O Vulg. 27 sunt Π Vulg. hi 77 hii ϒ1O )

483
aemulatores sunt legis. audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moysi eorum qui per gentes sunt Iudaeorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, etinfra: hoc ergofacquod tibi dieimus. sunt nobis uiri quattuor uotum habentes super se: his adsumptis sanctifica te cum illis, et inpende in illis ut radant capita, et scient omnes quoniam ea quae de te audierunt falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem.

et ita pro illorum qui sub lege erant salute illam paulisper districtionem sententiae suae calcans qua dixerat: egoenim per legem legi mortuus sum ut deo uiuam, caput radere, purificari secundum legem atque in templo Moysaico ritu uota offerre conpellitur. quaeres etiam ubi pro salute eorum qui legem dei penitus ignorabant, tamquam et ipse sine lege esset effectus sit ? lege, in Atheniensi urbe, ubi gentilium uigebat inpietas, quo usus sit praedicationis exordio: praeteriens, inquit, uidi simulacra uestra et aram in qua scriptum erat: ignoto deo.