Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ex illa igitur terra hic pro indicio ueritatis perpetua eradicatione conuellitur, in qua Raab meretrix pro mendacio cum sua cognatione plantatur: sicut etiam Samson [*]( 1 cf. PhIL 3, 6-8 5 Gal. 2, 18 11 I Reg. 22, 7-8 15 1. c. 9—10 20 Ps. 51, 7 24 cf. los. 6 25 cf. Iud. 16 ) [*]( 1 iastitiae legem T 2 qaaerella ΣΠ querela T 3 christi Π 6 constinoo Π1 7 incidisse T 9 et] ac TO 10 dohec H doech T 11 numquit 2 12 iessae II 15 quod T 16 nobe ϒ2Ου Vulg. ad ΣΟ: apud Π2ϒ: cf. Fleckeisenii Annales philolog. 1879, p. 426, Roensch, It. u. Vulg.2 p. 890 ahimelech Z abimelehc 0 apud achimelech om. IP, add. Π2 8. l. ahitob 2 acitob 0 flliam achitob om. TIc 17 deum T 18 goliaht 0 phylistei ΣΠphilistei T filisthei 0 20 prof. II 21 deatruet te deus 2 euelle Π1 et ebellet 0 emigrauit ΣΠ122 suo X: om. Te 25 mendatio Π1 agnatione 0 plantantur Z )

486
illam diu occultatam mendacio ueritatem inpiae coniugi perniciosissime prodidisse reminiscimur, cui propterea deceptionem intulit ueritas inconsultissime patefacta, quia illud mandatum propheticum custodire neglexit: ab e a, quae dormit in sinu tuo, oustodi claustra oris tui.

Et ut exempla quaedam de nostris quoque ineuitabilibus ac paene cotidianis necessitatibus proferamus, quas quantalibet obseruantia numquam ita possumus praecauere, ut non uel inuiti uel uolentes in eas cogamur incurrere: quid quaeso faciendum est, cum refectionem procrastinare disponentibus nobis, utrum refecerimus, ad uesperam frater adueniens percontatur: celandumne ieiunium est et uirtus parsimoniae contegenda, an ueritatis professione prodenda?

si celamus, ut dominico satisfaciamus imperio quo dicitur: non uidearis hominibus ieiunans sed patri tuo qui est in abscondito, et iterum: ne sciat sinistra tua quid faciat dextera tua, profecto mentimur. si uirtutem continentiae propalamus, euangelica nos sententia iure peroollet: amen dico uobis, receperunt mercedem suam.